PL 57, col. 339

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

rediviva infantia reparamur; baptismum, inquam,
Salvatoris nobis est sepultura: quia et ibi perdimus
ante, quod viximus, et ibi denuo accipimus, ut
vivamus. Magna igitur sepulturae hujus est gratia, in

Qui primum sancti Ambrosii operum editionem curarunt arbitrati sunt hanc homiliam eidem sancto
doctori attribui oportere. His repugnat Gennadius, qui eam sancti Maximi scriptis annumerat, inscribique
ait: De cruce Domini. Qua de re confer praefat. monachorum congregat. Sancti Mauri ad sermones praetermissos
Ambros., quo loco hanc eamdem homiliam in numerum 514 sermonum sancti Ambrosii a curatoribus
Sixtinae editionis ascriptam aiunt monentque Maximo, ex Gennadii sententia, esse restituendam. Quod si in
codicibus Vaticano 1270, et S. Crucis olim Minor. Convent., nunc biblioth. Laurentianae IV, Plut. XXXIII,
Sancti Mediolanensis antistitis nomine inscripta est; inter Maximi tamen homilias numeratur in insignis
notae codicibus duobus 90 et 99 S. Crucis in Jerusalem, et in Laurentiano X, Plut. XIV. In hoc ejus titulus
est: Incipit de die sancto Paschae, et de cruce Domini; qui in Taurinensi brevius enuntiatur: Item et de
cruce Domini. Consentiunt editores operum Maximi Gymnicus, Galesinius, Cumdius, Raynaudus, Margarinus,
apud quos eidem est homiliae haec praefixa inscriptio: De passione et de cruce Domini homilia prima.
151 ARGUMENTUM.-- Proposita, quae de Ulyssis
narratur fabula, de salutifera Christi cruce disserit,
quam in Ecclesia esse arborem navis docet.
Saeculi ferunt fabulae Ulyssem illum, qui decennio
marinis jactatus erroribus, ad patriam pervenire non
poterat, cum in locum quemdam cursus illum navigii
detulisset, in quo Sirenarum dulci cantus crudelis
varietate resonabat; et advenientes sic blanda modulatione
mulcebat, ut non tam spectaculum voluptatis
caperent, quam naufragium salutis incurrerent. Talis
enim erat illis oblectatio cantilenae, ut, quisquis audisset
vocis sonitum, quasi quadam captus illecebra,
non jam tenderet ad eum quem volebat portum, sed
pergeret ad exitium, quod nolebat. Igitur cum
Ulysses incidisset hoc dulce naufragium, et suavitatis

illius vellet declinare periculum; dicitur, inserta
cera auribus sociorum, seipsum ad arborem navigii
religasse: quo et illi carerent perniciosa auditus illecebra,
et se de periculo navigii cursus auferret. Si
ergo de Ulysse illo refert fabula, quod eum arboris
religatio de periculo liberavit: quanto magis praedicandum
est quod vere factum est; hoc est, quod hodie
omne genus hominum de mortis periculo crucis
arbor eripuit? Ex quo enim Christus Dominus religatus
in cruce est, ex eo nos mundi illecebrosa discrimina
velut clausa aure transimus; nec pernicioso
enim saeculi detinemur auditu, nec cursum melioris
vitae deflectimus in scopulos voluptatis. Crucis enim
arbor non solum religatum sibi hominem patriae repraesentat,
sed etiam socios circa se positos virtutis

suae umbra custodit. Quod autem crux ad patriam
post multos errones redire nos faciat, Dominus declarat
dicens latroni in cruce posito: Hodie mecum
eris in paradiso [(Luc. XXIII)]
. Qui utique latro diu
oberrans, ac naufragus, aliter ad patriam paradisi,
de qua primus homo exierat, redire non poterat,
nisi fuisset arbori religatus; arbor enim quaedam in
navi crux est in Ecclesia, quae inter totius saeculi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.