PL 57, col. 722
Sermones (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
potestis bona loqui cum sitis nequam [(Matth.
XII)]
? Hanc igitur solam Ecclesiae navem ascendit Dominus,
in qua Petrus magister est constitutus, dicente
Domino: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam. Quae navis in altum saeculi hujus ita
natat, ut pereunte mundo, omnes quos suscipit, servet
illaesos. Cujus figuram jam in Veteri videmus Testamento;
sicut enim Noe arca, naufragante mundo,
cunctos quos susceperat incolumes reservavit; ita
et Petri Ecclesia, conflagrante saeculo, omnes quos
amplectitur repraesentabit illaesos, et sicut tunc transacto
diluvio ad arcam Noe columba signum pacis
detulit, ita et transacto judicio ad Ecclesiam Petri
Christus pacis gaudium defert: quia ipse columba
vel pax est, sicut promisit dicens: Iterum 642 autem
videbo vos, et gaudebit cor vestrum [(Joan. XVI)]
.
Sed quoniam hanc eamdem naviculam Petri, de qua
nunc Dominus coelestis doctrinae suae sacramenta depromit,
legimus in Matthaeo [(Cap. VIII)] , dormiente in
eadem Domino ventis insurgentibus perturbatam, ita
ut cuncti apostoli mortis periculum formidarent: videamus
quae causa est quod una eademque navicula
hic in tranquillitate doctrinam populis tribuit, ibi in
tempestate discipulis metum mortis indicit; praesertim
cum ibi etiam cum caeteris apostolis Simon Petrus
esset. Haec est autem causa periculi: erat ibi
Simon Petrus, sed erat pariter et proditor Judas.
Quamvis enim illius fides fundaret naviculam, hujus
tamen eam perfidia conturbabat. Tranquillitas est
ubi solus Petrus navigat, tempestas ubi Judas adjungitur.
Licet esset Petrus firmus suis meritis, perturbabatur
tamen criminibus proditoris. Metuentibus
igitur discipulis, anxiante Petro, dormiebat Dominus.
Mirum forte videatur quod anxiante Petro dormiebat
Dominus: dormiebat Petro, ne vigilaret Judae;
unius igitur delicto cunctorum merita quatiuntur.
Obdormit Christus, ventorum spiramina concitantur;
quisquis enim peccatum admittit, statim et
dormire sibi facit Dominum, et procellam sibi spiritum
suscitat mundanorum, necesse est autem ut
diabolica insurgat tempestas, cum Domini serenitas
conquiescit. Igitur si unius Judae peccato cuncti
periclitantur apostoli, hoc exemplo caveamus perfidum,
caveamus proditorem, ne per unum plurimi