PL 58, col. 1078
De scriptoribus ecclesiasticis (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne
eos, ostendit Deum incorruptibilem et incorporeum
juxta fidem Patrum, credendum, neque ullis omnino
membrorum lineamentis compositum, et ob id nihil
ei in creaturis simile per substantiam, neque cuiquam
incorruptibilitatem suae dedisse naturae, sed esse
omnes intellectuales naturas corporeas, omnes corruptibiles,
omnes mutabiles, ut ille solus corruptibilitati
et mutabilitati non subjaceat, qui solus habet
immortalitatem [(I Tim. VI, 16)]
. Paschalem etiam recursum,
quem magna apud Nicaeam synodus post
nonaginta et quinque annos agi in tempore et die
et luna secundum suum statum invenerat, additis
quibusdam ipsius festivitatis rationibus et expositionibus,
Theodosio obtulit. Legi et tres de Fide libros
sub nomine ejus titulatos; sed quia lingua inconsonans
est, non valde credidi.
CAPUT XXXIV.
EUSEBIUS scripsit de crucis Domini Mysterio et
apostolorum, praecipueque Petri constantia, virtute
crucis indepta.
CAPUT XXXV.
VIGILANTIUS presbyter, natione Gallus, Hispaniae
Barcilonensis parochiae ecclesiam tenuit. Scripsit et
ipse zelo quidem religionis aliqua; sed seductus humana
laude, et praesumens supra vires suas, homo
lingua politus, non sensu Scripturarum exercitatus,
exposuit pravo ingenio secundam visionem Danielis,
et alia locutus est frivola, quae in catalogo haereticorum
necessario ponuntur. Huic et B. Hieronymus
presbyter respondit.
CAPUT XXXVI.
SIMPLICIANUS, episcopus Mediolanensis, multis