PL 58, col. 1087

De scriptoribus ecclesiasticis (Gennadius Massiliensis), J. P. Migne

imperatorem, ante episcopatum, prosa Panegyricum
super victoria tyrannoram: eo maxime
quod fide et oratione plus quam armis vicerit. Fecit
et Sacramentarium et Hymnarium. Ad sororem
quoque epistolas multas de contemptu mundi dedit.
Edidit et ex diversis causis diversa disputatione
tractatus. Praecipuus tamen omnium ejus opusculorum
est liber de Poenitentia et de Laude generali
omnium martyrum. Claruit temporibus Honorii et
Valentiniani, non solum eruditione et sanctitate vitae,
sed et potentia adversum daemones.
CAPUT XLIX.
EUTROPIUS presbyter scripsit ad duas sorores,
ancillas Christi, quae ob devotionem pudicitiae, et
amorem religionis exhaeredatae sunt a parentibus,

epistolas duas, in modum librorum consolatorias,
eleganti et aperto sermone non solum ratione, sed
etiam testimoniis Scripturarum munitas.
CAPUT L.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.