PL 64, col. 1342

De persona et naturis duabus (Boetius), J. P. Migne

Qua in re substantiae quoque est reddita definitio:
nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum
naturam descripsimus, substantiae quoque est assignata
descriptio. Quod si naturae nomen, relictis incorporeis
substantiis, ad corporales usque, ut corporeae
tantum substantiae naturam habere videantur,
sicut Aristoteles caeterique ejusmodi et multimodae
philosophiae sectatores putant, definiemus eam ut hi
etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt.
Est autem ejus definitio hoc modo: Natura
est motus principium, secundum se, non per accidens.
Quod motus principium dixi, hoc est, quoniam
corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum,
terra deorsum. Item, quod per se principium
motus naturam esse proposui et non per accidens,

tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum
ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur.
Idcirco enim quia lignum est, quod est terra,
pondere et gravitate deducitur; non enim quia
lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est
quia terrae contigit ut lectus esset. Unde fit ut lignum
naturaliter esse dicamus, lectum vero artificialiter.
Est etiam alia significatio naturae, per quam diversam
dicimus esse naturam auri atque argenti, in hoc
proprietatem rerum monstrare cupientes: quae significatio
naturae definietur hoc modo: Natura est
unamquamque rem informans specifica differentia.
Cum igitur tot modis vel dicatur vel definiatur natura,
tam Catholici quam Nestorius, secundum ultimam
definitionem, duas in Christo naturas esse
constituunt, neque enim easdem in Deum atque

hominem differentias convenire.
CAPUT II. Persona quid sit.
Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam
ei definitio aptari possit. Si enim omnis habet natura
personam, indissolubilis nodus est, quaenam
inter naturam personamque possit esse discretio;
aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum
spatiumque naturae persona subsistit, difficile
dictu est ad quas usque naturas persona perveniat,
id est quas naturas conveniat habere personam,
quas a personae vocabulo segregari; nam illud quidem
manifestum est, personam subjectam esse naturae,
nec praeter naturam personam posse praedicari.

Investiganda igitur sunt haec inquirentibus hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.