PL 64, col. 1343
De persona et naturis duabus (Boetius), J. P. Migne
modo: quoniam praeter naturam non potest esse
persona, quoniam quae naturae dicuntur, aliae substantiae
sunt, aliae accidentes, et videmus personam
in accidentibus non posse constitui; quis enim dicat
ullam albedinis, vel nigredinis, vel magnitudinis esse
personam? relinquitur ergo ut personam in substantiis
dici conveniat. Sed substantiarum aliae sunt
corporeae, aliae incorporeae; corporearum vero aliae
sunt viventes, aliae minime. Viventium aliae sunt
sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales,
aliae irrationales; rationalium vero alia immutabilis
atque impassibilis per naturam, ut Deus; alia per
creationem mutabilis atque passibilis, nisi impassibilis
gratia substantiae ad impassibilitatis firmitudinem
permutetur, ut angelorum atque animae rationalis.
Ex quibus omnibus, neque in non viventibus
corporibus personam dici posse manifestum est,
nullus enim lapidis ullam dicit esse personam; neque
rursus eorum viventium quae sensu carent, neque
enim ulla persona est arboris; neque vero ejus
quae intellectu ac ratione deseritur, nulla est enim persona
equi vel bovis, caeterorumque animalium, quae
muta ac sine ratione vitam solis sensibus degunt. At
hominis dicimus esse personam, dicimus Dei, dicimus
angeli. Rursus substantiarum aliae sunt universales,
aliae particulares. Universales sunt quae de
singulis praedicantur, ut homo, animal, lapis, lignum
caeteraque hujusmodi quae vel genera vel species
sunt: nam et homo de singulis hominibus, et animal
de singulis animalibus, lapisque ac lignum de singulis
lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia vero
sunt quae de aliis minime praedicantur, ut Cicero,
Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est;
lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in
his omnibus nusquam in universalibus persona dici
potest, sed in singularibus tantum atque in individuis:
animalis enim vel generalis hominis nulla persona
est, sed vel Ciceronis vel Platonis vel singulorum
individuorum personae singulae nuncupantur.
CAPUT III. Differentia naturae et personae.
Quocirca si persona in solis substantiis est, atque
in his rationalibus, substantiaque omnis natura est,
nec in universalibus, sed in individuis constat, reperta
personae est igitur definitio: Persona est naturae
rationalis individua substantia. Sed nos hac
definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt terminavimus.
Nomen enim personae videtur aliunde traductum;
ex his scilicet personis quae in comoediis
tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant.
Persona vero dicta est a personando, circumflexa
penultima. Quod si acuatur antepenultima, aperte
a sono dicta videbitur. Idcirco autem a sono, quia in
concavitate ipsa major necesse est volvatur sonus.
Graeci quoque has personas πρόσωπα vocant, ab eo quod
ponantur in facie atque ante oculos obtegant vultum, παρὰ τοῦ πρὸς τοὺς ὦπας τίθεσθαι.
Sed quoniam,
personis inductis, histriones, individuos homines,
quorum intererat, in tragoedia vel comoedia ut dictum