PL 71, col. 241

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

XIX. De sancto Gregorio Lingonensi, et situ Divionensis castri.
XX. Quod Theudebertus Wisigardem desponsavit.
XXI. Quod Theudebertus in Provinciam abiit.
XXII. Quod postea Deotheriam accepit.
XXIII. De interitu Sigivaldi, et fuga Givaldi.
XXIV. Quod Childebertus Theudebertum muneravit.
XXV. De bonitate Theudeberti.
XXVI. De interitu filiae Deotheriae.
XXVII. Quod Theudebertus Wisigardem accepit.
XXVIII. Quod Childebertus cum Theudeberto contra Chlothacharium abiit.
XXIX. Quod Childebertus et Chlothacharius in Hispanias abierunt.
XXX. De regibus Hispanorum.
XXXI. De filia Theodorici regis Italici.
XXXII. Quod Theudebertus in Italiam abiit.
XXXIII. De Asteriolo et Secundino.
XXXIV. De munere Theudeberti circa Viridunenses cives.
XXXV. De interitu Sirivalai.
XXXVI. De obitu Theudeberti, et de interitu Parthenii.
XXXVII. De hyeme gravi.
PROLOGUS.

103 Velim, si placet, parumper conferre, quae
Christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera
successerint, et quae haereticis eamdem scindentibus
fuerint in ruinam. Omittamus autem qualiter illam
Abraham veneratur ad ilicem, Jacob praedicat in benedictione,
Moyses cognoscit in sente, populus sequitur
in nube, eamdemque pavescit in monte; vel
qualiter eam Aaron portat in logio, aut David vaticinatur
in psalmo, orans innovari se per Spiritum
rectum, nec sibi auferri Spiritum sanctum, atque se
confirmari per Spiritum principalem [(Psalm. L, 12-14)] .
Magnum et ego hic cerno mysterium, quod
scilicet quem haeretici minorem asserunt, principalem
vox prophetica nuntiavit. Sed his, ut diximus,
omissis, ad nostra tempora revertamur. Arius enim,

qui hujus iniquae sectae primus iniquusque inventor
fuit, interioribus in secessum depositis, infernalibus
ignibus subditur: Hilarius vero beatus individuae
Trinitatis defensor, propter 104 hanc in exsilium
deditus, et patriae paradiso restauratur. Hanc Chlodovechus
rex confessus, ipsos haereticos adjutorio
ejus oppressit, regnumque suum per totas Gallias
dilatavit: Alaricus hanc denegans, a regno et populo,
atque ab ipsa, quod majus est, vita mulctatur
aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante
inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.