PL 71, col. 353

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

episcopus obiit, magnum populo illi faciente
planctum. Nam hic Pannoniae ortus fuit, et exinde
ad visitanda loca sancta in Orientem properans, in
tantum se litteris imbuit, ut nulli secundus suis temporibus
haberetur. Exinde Galliciam venit, ubi, cum
beati Martini reliquiae portarentur, episcopus ordinatur:
in quo sacerdotio impletis plus minus triginta
annis, plenus virtutibus migravit ad Dominum.
Versiculos qui super ostium sunt a parte meridiana
in basilica sancti Martini, ipse composuit.
XXXIX.
Magna eo anno in Hispaniis Christianis
persecutio fuit, multique exsiliis dati, facultatibus privati,
fame decocti, carcere mancipati, verberibus affecti,
ac diversis suppliciis trucidati sunt. Caput quoque
hujus sceleris Goisvintha fuit, quam post Athanachildi

regis connubium rex Leuvichildus acceperat;
sed quae Dei servis notam humilitatis inflixerat,
prosequente ultione divina, ipsa quoque est
omnibus populis facta notabilis. Nam unum oculum
nubes 248 alba contegens, lumen quod mens non
habebat, pepulit a palpebris. Erant autem Leuvichildo
regi ex alia uxore duo filii, quorum senior
Sigiberti, junior Chilperici regis filiam desponsaverat.
Sed Ingundis Sigiberti regis filia cum magno
apparatu in Hispanias directa, ab avia Goisvintha
cum gaudio magno suscipitur; quam nec passa est
in religione catholica diu commorari, sed ut rebaptizaretur
in Ariana haeresi blandis coepit sermonibus
illicere. Sed illa viriliter reluctans, coepit dicere:
Sufficit satis me ab originali peccato baptismo

salutari semel ablutam fuisse, et sanctam Trinitatem
in una aequalitate esse confessam. Haec me credere
ex toto corde confiteor, nec unquam ab hac fide ibo
retrorsum. Haec illa audiens, iracundiae furore succensa
apprehensam per comam capitis puellam in
terram collidit, et diu calcibus verberatam ac sanguine
cruentatam, jussit exspoliari et piscinae immergi:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.