PL 71, col. 354

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

sed ut asserunt multi, nunquam animum
suum a fide nostra reflexit. Leuvichildus autem dedit
eis unam de civitatibus, in qua residentes regnarent.
Ad quam cum abiissent, coepit Ingundis praedicare
viro suo, ut relicta haeresis fallacia, catholicae
legis veritatem agnosceret. Quod ille diu refutans,
tandem commotus ad ejus praedicationem, conversus
est ad legem catholicam: ac dum chrismaretur,
Joannes est vocitatus. Quod cum Leuvichildus audisset,
coepit causas quaerere qualiter eum perderet.
Ille vero haec intelligens, ad partem se imperatoris
jungit, ligans cum praefecto 249 ejus amicitias,
qui tunc Hispaniam impugnabat. Leuvichildus
autem direxit ad eum nuntios, dicens: Veni ad me,
quia exstant causae quas conferamus simul. Et ille:

Non ibo, quia infensus es [Casin. est] mihi, pro eo
quod sim catholicus. At ille datis praefecto imperatoris
triginta millibus solidorum, ut se ab ejus solatio [It. auxilio]
revocaret commoto exercitu, contra eum
venit. Hermenegildus vero vocatis Graecis, contra
patrem egreditur, relicta in urbe conjuge sua. Cumque
Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solatio,
cum videret nihil se praevalere posse, ecclesiam
quae erat propinqua, expetiit, dicens: Non veniat
super me pater meus; nefas est enim aut patrem a
filio, aut filium a patre interfici. Haec audiens Leuvichildus,
misit ad eum fratrem ejus, qui dato sacramento
ne humiliaretur, ait: Tu ipse accede, et prosternere
pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi.
At ille poposcit vocari patrem suum; quo ingrediente,

prostravit se ad pedes illius. Ille vero apprehensum
osculatus est eum, et blandis sermonibus delinitum
duxit ad castra; oblitusque sacramenti innuit suis, et
apprehensum spoliavit eum indumentis suis, induitque
illum veste vili, regressusque ad urbem Toletum,
ablatis pueris ejus, misit eum in exsilium cum uno
tantum puerulo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.