PL 71, col. 536

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius
afficiebat. Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla
contraxerat, in quibus ornamenta et aurum
uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias
mulier collocata, cum honorem omnem,
quem in domo viri habuerat perdidisset, et ille abisset
ad regem, haec a Viro [ Al. Vero], sic enim erat
nomen hominis, mariti sui nepote concupiscitur,
scilicet ut quia ille perdiderat conjugem, hujus matrimonio
jungeretur. Virus autem timens inimicitias
avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet
ut succedente tempore copularetur ei: quae
omnem substantiam viri sui, tam in auro quam in
argento, et vestimentis, et quae moveri poterant, cum
seniore filio secum sustulit, relicto in domo alio juniore.

Rediens vero Eulalius ex itinere, comperit
quae acciderant. Sed cum mitigato dolore paululum
quievisset, super Virum nepotem suum irruit, eumque
inter arcta vallium Arvernarum interemit. Audiens
autem 492 Desiderius, qui et ipse uxorem
nuper perdiderat, quod scilicet Virus interfectus fuisset,
conjugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero
puellam de monasterio Lugdunensi diripuit, eamque
accepit. Sed concubinae ejus, instigante, ut quidam
asserunt, invidia, maleficiis sensum ejus oppilaverunt.
Post multum vero temporis, Eulalius Emerium
hujus puellae consobrinum clam appetiit, occiditque.
Similiter Socratium fratrem sororis suae quem pater
ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa
mala fecit, quae enarrare perlongum est. Joannes filius

ejus, qui cum sua discesserat genitrice, a domo
Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque jam
Innocentius episcopatum Ruthenae urbis ambisset,
mandatum ei mittit Eulalius, ut res quae ipsi in hujus
civitatis territorio debebantur, per hujus auxilium
recipere posset. Sed Innocentius ait: Si de filiis tuis
unum accipio, quem clericum factum in solatio meo
retineam, faciam quae precaris. At ille transmisit
puerum, Joannem nomine, recepitque res suas. Susceptoque
Innocentius episcopus puero, totondit comam
capitis ejus, deditque eum archidiacono ecclesiae
suae; qui in tanta se abstinentia subdidit, ut pro
tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret,
et pro equo asino uteretur, vestimenta vilissima habens.
Igitur conjunctis, ut diximus, sacerdotibus et

viris magnificis in confinio supradictarum urbium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.