PL 73, col. 764

Verba seniorum (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Migne

qui aquam de lacu hauriebat, 507 homo est qui
aliqua bona operatur, sed quia mala etiam amplius
per peccata operatur, et ideo pereunt et delentur
etiam bona opera quae facit. Oportet ergo hominem,
sicut ait Apostolus, cum timore et tremore salutem
suam operari [(Philipp. II)] .
39.
Dicebat autem abbas Daniel de abbate Arsenio [(Pelag. libell. IV, n. 5)] ,
quia cum operaretur
sportas ex palmarum foliis, mittebat aquam in pelvim,
ut infunderentur palmae; et cum feteret brumosa
aqua odore, non permittebat ut aliam aquam
mutarent, sed super illam fetidam, aliam addebat
aquam, ut semper feteret. Interrogabant autem fratres
eum, dicentes: Cur non permittis, Pater, ut
aqua mutetur, sed pessimo fetore tota cellula tua

repletur? Respondens autem beatus senior ait: Quoniam
propter thymiamata, et muscata, et alia
diversa quibus in saeculari conversatione sine intermissione
fruebar, oportet nunc me, dum in hoc corpore
sum, sustinere istiusmodi fetorem, pro suavissimo
illo odore, ut in die judicii de illo gehennae
inenarrabili fetore liberet me Dominus, et non cum
illo divite, qui epulabatur in isto mundo deliciose et
splendide, condemnetur anima mea (Lucae XVI).
40.
Quidam de fratribus dixit beato Arsenio [(Pelag.,
libell. V, n. 32)] : Ecce, beatissime Pater, meditari
festino de Scripturis sanctis, quae didici, et non
sentio compunctionem in corde meo, quoniam non
intelligo virtutem divinae Scripturae, unde et valde
contristatur anima mea. Respondens autem beatus

Arsenius ait: Oportet te, fili, incessanter meditari
eloquia Domini; audivi enim quia dixit beatus abbas
Poemen et alii multi sanctorum Patrum, quoniam
incantatores illi qui serpentes solent incantare, non
intelligunt ipsi verba illa quae loquuntur, sed serpentes
audientes intelligunt virtutem verborum illorum,
et conquiescunt, et subduntur eis. Sic etiam et nos
faciamus: quamvis enim non valeamus intelligere
divinarum Scripturarum virtutem, tamen daemones
audientes, divini verbi virtute terrentur, et effugati
discedunt a nobis non sustinentes eloquia Spiritus
sancti, quae per servos suos prophetas et apostolos
locutus est.
41.
Quodam tempore cum in vicinio beati Macarii
homicidium fuisset perpetratum, et cuidam innocenti

homini impingeretur crimen admissum [(Ruffin., l. II,
cap. 28, in Macario Aegyptio, pene ad verbum)] , surgens
ille qui calumniam patiebatur, fugit ad cellulam
beati Macarii: adfuerunt etiam et illi qui eum perurgebant,
et alligabant eum, dicentes, periclitari
seipsos, nisi comprehenderent et legibus traderent
homicidam; ille vero cui crimen impingebatur, cum
sacramentis affirmabat conscium se non esse sanguinis
illius. Et cum diu ab utraque parte certamen
haberetur, interrogavit sanctus Macarius ubi sepultus
esset, qui dicebatur occisus; cumque designassent
ei locum, cum ipsis pergit ad sepulcrum, atque
ibi fixis genibus invocato Christi nomine, ait ad eos
qui assistebant: Nunc Dominus ostendet si vere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.