PL 75, col. 231

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

postea contigit, cardiaco; vultu mitis; manibus pulchris;
teretibus digitis et habilibus ad scribendum.
Praeterea planeta super dalmaticam castanea, Evangelium
in sinistra, modus crucis in dextra; pallio
mediocri a dextro videlicet humero sub pectore super
stomachum circulatim deducto, deinde sursum per
sinistrum humerum post tergum deposito, cujus pars
altera super eumdem humerum veniens propria rectitudine,
non per medium corporis, sed ex latere pendet;
circa verticem vero tabulae similitudinem, quod
viventis insigne est, praeferens, non coronam. Ex quo
manifestissime declaratur, quia Gregorius dum adviveret,
suam similitudinem depingi salubriter voluit,
in qua posset a suis monachis, non pro elationis gloria,
sed pro cognitae districtionis cautela, frequentius

intueri. Ubi hujusmodi distichon ipse dictavit:
Christe potens Domine, nostri largitor honoris,
Indultum officium solita pietate guberna.
85.
Ubi etiam tempore Petri archidiaconi, et Joannis
hegumeni, Saturninus monachus dextra laevaque
beati Gregorii effigies sanctorum apostolorum,
quemadmodum modo videntur, depinxit. Quo scilicet
loco nonnunquam divinitus candela succenditur, et
in ejusdem similitudinis effigie pro regimine sui monasterii
saepe beatus Gregorius praesentatur.
86.
Nam ut pauca de multis contingam, Leonis
Quarti pontificis tempore, cum Megistus, Ostiensis
episcopus et apostolicae sedis bibliothecarius, eidem
monasterio praesset, Joannes presbyter, ejusdem
praepositus, cum quadam femina turpiter vivens, vehementissimo
podagrae dolore correptus est, qui medicorum

manu cauteriatus per exustionis vulnus calcem
coepit effundere. Quam restringere nullis artibus
praevalens, in tantam desperationem perductus est,
ut ab omni illius feminae visitatione desisteret, et illa
sibi alterum sub eodem facinore copularet. Sed post
annum presbyter ad pristinam sanitatem revertens,
quamquam propositum sibi fuisset ut ulterius nullam
contingeret, ad eamdem tamen misso nuntio, futuro
die Dominico se redire professus est. Quo recepto,
ubi suo desiderio votum quoque mulierculae convenire
gavisus est, ad balnea processit. Unde revertens,
tantum laetitiae potionibus et cantionibus se dissolvit,
ut subrepente somno interesse nocturnis cum fratribus
nunquam potuisset officiis. Eadem nocte cuidam
presbytero et monacho beatus Gregorius in somnis

apparens, ait: Surge, et dic praeposito ut poenitentiam
agens, peculium suum, quod eum aggregare
non puduit pro peccato conscientiae suae, dispergat: 178
quia die tertia funditus exstinguetur a vita.
Quod praepositus ut audivit, vehementer expavit. Et
quia Gregorii mandato incredulus esse non poterat,
poenitentiam coepit, cunctaque sua sanus distribuens,
tanto febris ardore correptus est, ut, a diluculo diei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.