PL 75, col. 228
Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne
legerit, apud districtum Judicem solatium mihi suae
orationis impendat, omne quod in me sordidum deprehendit
fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis
virtute collata, lector meus in recompensatione
me superat, si, cum per me verba accipit, pro
me lacrymas reddit. »
80.
Hujus beatissimi Gregorii venerabile corpus, a
Gregorio quarto sedis apostolicae praesule post annos
circiter quinquaginta translatum, ante novellum
secretarium constructis absidibus, sicuti modo cernitur,
sub altari sui nominis collocatur: quo ejus
anniversarie solemnitas cunctis certatim pernoctantibus
veneratione gratissima celebratur, in qua pallium
ejus, et phylacteria, sed et balteus ejus
consuetudinaliter osculantur. Quae sigillatim 175
considerata, et antiquitatem viri, et mediocritatem
habitus, et speciem regularis propositi signis perspicuis
repraesentant. Nam in eo quod pallium ejus
bysso candente contextum nullis fuisse cernitur acubus
perforatum, sic ipsum circa scapulas obvolutum
fuisse, non autem confixum dignoscitur, sicuti vetustissimis
musivis vel picturis ostenditur. Quod
autem reliquiarum phylacteria tenui argento fabricata,
vilique pallio, de collo suspensa fuisse videntur,
habitus ejus mediocritate demonstratur. Porro in
exilitate baltei, quae unius pollicis mensuram numquam
excedit, speciem propositi regularis olim a
sancto Benedicto statuti, cujus ipse vitam describens,
in dialogo regulam quoque laudaverat, eum servasse
luce clarius manifestat, praesertim cum idem venerabilis
doctor Gregorius Graecam linguam nescierit, et
sui monasterii monachos Benedicti utique regulis
mancipatos in Saxoniam destinarit.
81.
Siquidem quod Graecam linguam nescierit,
ipse testatur in epistola Eusebio, Thessalonicensi
episcopo, scribens: Lator praesentium Theodorus,
Ecclesiae lector, ad sanctorum apostolorum limina
veniens, dum homo (quippe ut novus) haberetur
incognitus, Andreae monacho, qui ad sanctum Paulum
inclusus fuerat, res et chartas quas detulit, ut re vera
olim noto, innocenter deposuit, credens quod mens
ipsius (sicut et nos ante putaveramus) cum habitu
concordaret. Sed ille tantae pravitatis inventus est,
ut si ejus stultitiae sub inclusionis specie paulo adhuc
amplius licuisset, multorum animas malitiae suae falsitate
deciperet, et quaecumque potuisset non levia
scandala generaret. Nam inter alia quae idem Andreas
pessime cogitavit et fecit, eam quoque quam ad nos
misistis, dum apud ipsum a praefato lectore esset
deposita, infalsavit epistolam, ut quicumque eam
legeret, vos nec catholica nec recta sapere evidenter
argueret. Ex qua re contigit ut dum veritatem studiose
quaereremus, ejus quae latebat iniquitas vulgaretur:
et tanta in eo reperta sunt, quanta nec de