PL 76, col. 1210

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta
non essent. Advocatus etenim noster precem
nobis in causa nostra composuit; et ipse ejusdem
causae judex est, qui advocatus. Preci autem quam
composuit conditionem inseruit, dicens: Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris [(Matth. VI, 12)]
. Quia ergo ipse judex venit,
qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit.
Aut ergo non facientes dicimus, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et
nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus; aut fortasse
conditionem hanc in oratione intermittimus, et
advocatus noster precem quam composuit non recognoscit,
atque apud se protinus dicit: Scio quid monui,
non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis

agendum est, fratres, nisi ut verae charitatis affectum
impendamus fratribus? Nulla in corde malitia maneat.
Consideret omnipotens Deus erga proximum
charitatem nostram, ut nostris impendat iniquitatibus
pietatem suam. Mementote quod monemur: Dimittite, et dimittetur vobis
[(Luc. VI, 37)]
. Ecce
debetur nobis, et debemus. Dimittamus ergo quod
debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis.
Sed ad haec mens renititur, et vult implere quod audit,
et tamen reluctatur.
Ad martyris tumbam consistimus, qui ad coeleste
regnum ex qua morte pervenerit scimus. Nos si pro
Christo corpus non ponimus, saltem animum vincamus.
Placatur Deus isto sacrificio, approbat in judicio
pietatis suae victoriam pacis nostrae. Certamen
enim nostri cordis aspicit; et qui post vincentes remunerat,

nunc decertantes juvat, per Dominum nostrum
Jesum Christum Filium suum, qui cum eo
vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per
omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XXVIII.
Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et
Achillei, die natalis eorum.
LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. IV, 46-53.
In illo tempore, erat quidam regulus, cujus filius
infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus
veniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat
eum ut descenderet, et sanaret filium ejus. Incipiebat
enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia
videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine,

descende priusquam moriatur filius meus. Dicit
ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo
sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo
descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes
quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam
ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei
quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.