PL 76, col. 204
Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne
sed quando ab eisdem subditis Deum minime
timeri deprehendunt, ut humana saltem formidine
peccare metuant, qui divina judicia non formidant.
Nequaquam ergo praepositi ex hoc quaesito
timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed
subditorum justitiam quaerunt. In eo enim quod metum
sibi a perverse viventibus exigunt, quasi a non
hominibus, sed brutis animalibus dominantur, quia
videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea
etiam debent formidini jacere substrati.
24. Nulla cogente vitii corrigendi necessitate, praelati
metui refugiant, et pluris aestimari.---Cum vero
deest vitium quod corrigatur, non de excellentia
potestatis, sed de aequalitate conditionis gaudent; et
non solum ab eis metui, sed etiam plus quam necesse
est honorari refugiunt. Neque enim leve se perpeti
damnum humilitatis credunt, si ab eis pro merito
fortasse ordinis pluris aestimentur. Hinc est enim
quod primus pastor Ecclesiae, cum, adorante se
Cornelio, super se sibi honorem videret oblatum ad
aequalitatem conditionis suae citius recurrit, dicens:
Surge, et ipse ego homo sum
[(Act. X, 26)]
. Quis enim
nesciat quod conditori suo homo debeat et non homini
prosterni? Quia ergo humiliari sibi plus quam debuit
proximum vidit, ne ultra humanitatis metas mens
intumesceret, esse se hominem recognovit, quatenus
illati sibi honoris elationem frangeret ex considerata
aequalitate conditionis. Hinc a Joanne angelus adoratus,
creaturam se esse cognovit, dicens: Vide ne
feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc.
XIX, 10; XXII, 9). Hinc propheta, cum ad videnda sublimia
rapitur, filius hominis vocatur
[(Ezec. III, 1)]
, ut
ductus ad coelestia, hominem se esse meminerit. Ac si
eum divina vox verbis apertioribus admoneat dicens:
Memento quid sis, ne de his ad quae raperis extollaris,
sed altitudinem revelationis tempera memoria
conditionis. Ex eo ergo colligendum est quanta communis
naturae memoria in corde deprimi debeat terrenae
potestatis tumor, si ex humanitatis vocabulo
agitur, ne cogitationis elatio ex secretis coelestibus
generetur. Cujus videlicet humanitatis bene beatus
Job semper recordationem tenuit, qui ait: Nunquid
non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit
in vulva unus? Ac si aperte dicat: Cur non
aeque debeamus in cujuslibet negotii judicio discuti,
qui per conditoris potentiam sumus aequaliter facti?
Sed quia castitatis ejus atque humilitatis acta cognovimus,
nunc liberalitatis opera cognoscamus. Sequitur:
CAPUT XVI [Vet. XII, Rec. XI].
VERS. 16.---Si negavi quod volebant pauperibus, et
oculos viduae exspectare feci.
25. Liberalitas Job pauperibus dantis ad eorum votum.
Qui extra metas inopiae petunt, obtinere non merentur.
---Per haec dicta vir sanctus ostenditur, non
solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad habendi
desiderium deservisse. Sed quid si ipsa vellent 691