PL 76, col. 93

Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne

[Vet. XXXVIII.] 89. Sin vero a quibusdam potest
in hac adhuc 601 corruptibili carne viventibus,
sed tamen inaestimabili virtute crescentibus,
quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas
videri; hoc quoque a beati Job sententia non abhorret,
qui ait: Abscondita est ab oculis omnium viventium;
quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est,
videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore
teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter
vivit, quia nemo potest Deum simul amplecti et
saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur,
quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus
vitae delectationibus tota mente separatur. Unde
adhuc ad eumdem quoque Moysen dicitur: Non
enim videbit me homo, et vivet
[(Exod. XXXIII, 21)]
. Ac

si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter
videt, et mundo carnaliter vivit. Unde Paulus
quoque apostolus, qui adhuc Dei invisibilia, sicut ipse
testatur, ex parte cognoverat
[(I Cor. XIII, 12)]
, jam
huic mundo totum se mortuum esse perhibebat, dicens:
Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo
[(Galat.
VI, 14)]
. Sicut enim jam longe superius diximus,
non sufficit ut diceret, Mundo crucifixus sum, nisi
etiam praemitteret, Mihi mundus crucifixus est, ut non
solum se mundo mortuum, sed etiam mundum sibi
mortuum esse testaretur, quatenus nec ipse mundum,
nec ipsum jam mundus appeteret. Si enim duo fortasse
in uno loco sint, quorum unus vivus, alter vero
sit mortuus, etsi mortuus viventem non videt, vivus
tamen mortuum videt. Praedicator autem Dei ut

ostenderet quia per abjectionem qua se humiliando
dejecerat, talis jam factus esset, ut nec ipse mundum,
nec mundus ipsum concupisceret, non solum
ait se mundo crucifixum, ut ipse mundi gloriam quam
appeteret tanquam mortuus non videret, sed etiam
mundum sibi asseruit crucifixum, in quo tanta se
humilitate dejecerat, ut et ipse mundus tanquam ad
eum mortuus Paulum humilem atque despectum jam
videre nequaquam posset.
90. Refelluntur qui Deum a beatis videri tantum in
claritate, non in sua natura asserunt.---Sciendum
vero est quod fuere nonnulli qui Deum dicerent
etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem
sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum
minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque

enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est
claritas et aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas,
ipsa claritas natura est. Quia enim suis dilectoribus
haec Dei sapientia se quandoque ostenderet,
ipse pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligetur a
Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me
ipsum illi
[(Joan. XIV, 21)]
. Ac si patenter dicat: Qui
in vestra me cernitis, restat, ut in mea me natura
videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt
[(Matth. V, 8)]
. Hinc Paulus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.