PL 76, col. 54

Moralia II (Gregorius I), J. P. Migne

veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in
conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas
valida
[(Psalm. XLIX, 3)]
. De qua tempestate etiam Sapientia
per Salomonem dicit: Ego quoque in interitu
vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis
advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus
quasi tempestas ingruerit
[(Prov. I, 26)]
. Et quia ipsa
venturi exitus ignorantia nox vocatur, nocte opprimet
eum tempestas, id est turbo eum divini 570
judicii dum ignorat apprehendet. Hinc est namque
quod per semetipsam Veritas dicit: Si sciret paterfamilias
qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non
sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia
qua hora non putatis Filius hominis veniet
[(Matth.
XXIV, 43)]
. Hinc etiam contra malum servum dicitur:

Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram
facit dominus meus venire, et coeperit percutere
conservos suos; manducet autem et bibat cum ebriis;
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora
qua ignorat
[(Ibid., 48)]
. Hinc Paulus discipulis dicit:
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies
illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii
lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum
[(I Thess. V, 4)]
. Hic superbienti diviti Dei voce
dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te;
quae autem praeparasti, cujus erunt
[(Luc. XII, 20)]
?
Nocte animam reddere perhibetur qui, mortem non
praevidens, in tenebris cordis abstrahitur. Ait ergo:
Nocte opprimet eum tempestas. Quia enim non vult
agere bona quae videt, deprehenditur interitus sui

tempestate quam non videt. De quo adhuc subditur.
CAPUT XX.
VERS. 21.---Tollet eum ventus urens, et auferet.
32. Auferetur a diabolo, qui merito dicitur ventus
urens.---Quis hoc loco ventus urens, nisi malignus
spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde
excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum
ergo quemlibet ventus urens tollere dicitur,
quia insidiator malignus spiritus, qui viventem quemque
accendit ad vitia, morientem trahit ad tormenta.
Nam quia ventus urens immundus spiritus solet intelligi,
qui malae suggestionis flatu ad terrena desideria
iniquorum corda succendit, Jeremias propheta
testatur, dicens: Ollam succensam ego video, et faciem
ejus a facie Aquilonis
[(Jerem. I, 13)]
. Olla namque

succensa est cor humanum, saecularium curarum
ardoribus, desideriorumque anxietatibus fervens.
Quae a facie Aquilonis succenditur, id est diaboli
suggestionibus inflammatur. Ipse enim vocari nomine
Aquilonis solet, qui dixit: Sedebo in monte testamenti,
in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem
nubium
[(Isai. XIV, 13)]
. Ad hujus igitur urentis
venti uniuscujusque electi mens adustione temperatur,
quando in ea vitiorum fervor exstinguitur, et desideriorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.