PL 77, col. 289
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
lumine dependerent, emisso divinitus lumine sunt
accensae. Post paucos iterum dies, cum, expletis
missarum solemniis, exstinctis lampadibus custos ex
eadem ecclesia egressus fuisset, post paululum intravit,
et lampades quas exstinxerat lucentes reperit.
Quas negligenter exstinxisse se credidit, eas
jam sollicitius exstinxit, et exiens atque ecclesiam
sollicitius clausit. Sed post horarum trium spatium
regressus, lucentes lampades quas exstinxerat invenit,
ut videlicet ex ipso lumine aperte claresceret
quia locus ille a tenebris ad lucem venisset.
Petr. Etsi in magnis sumus tribulationibus positi,
quia tamen a conditore nostro non sumus omnino
despecti, testantur ea quae audio ejus stupenda miracula.
Gregor. Quamvis sola quae in Italia gesta sunt
narrare decreveram, visne tamen ut, pro ostendenda
ejusdem Arianae haereseos damnatione, transeamus
verbo ad Hispanias, atque inde per Africam ad Italiam
redeamus?
PETR. Perge quo libet; nam laetus ducor, laetus
reducor.
ΚΕΦΑΛ. Λ'. Περί τῆς ἐκκλησίας τῆς ἁγίας Ἀγαθῆς εἰς τὴν Σουβοῦραν.
εὗρεν. Νομίσας δὲ ὅτι, ὡς ἔτυχεν ταύτας ἔσβεσεν, καὶ διὰ τοῦτο ἀνήφθησαν, πάνυ ἐπιμελῶς αὐτὰς σβέσας ἐξῆλθεν, καὶ
τὴν ἐκκλησίαν ἠσφάλισεν. Ὡρῶν δὲ τριῶν διαστήματος παρελθόντος ὑποστρέψας φαινούσας πάλιν πάσας τὰς κανδήλας,
ἅσπερ ἔσβεσεν, εὗρεν. Ἐκ τούτου οὖν τοῦ φωτὸς δείκνυται, ὅτι ὁ τόπος ἐκεῖνος ἀπὸ τοῦ σκότους εἰς τὸ φῶς ἐπανῆλθεν.
345 GREGORIUS. Sicut multorum qui ab Hispaniarum
partibus veniunt relatione cognovimus, nuper
Herminigildus rex Leuvigildi regis Visigothorum
filius, ab Ariana haeresi ad fidem catholicam, viro
reverentissimo Leandro Hispalitano episcopo, dudum
mihi in amicitiis familiariter juncto, praedicante
conversus est. Quem pater Arianus, ut ad eamdem
haeresim rediret, et praemiis suadere, et minis terrere
conatus est. Cumque ille constantissime responderet
nunquam se veram fidem posse relinquere, quam
semel agnovisset, iratus pater eum privavit regno,
rebusque exspoliavit omnibus. Cumque nec sic virtutem
mentis illius emollire valuisset, in arcta illum
custodia concludens, collum manusque illius ferro
ligavit. Coepit itaque idem Herminigildus rex juvenis
terrenum regnum despicere [(Causa 24, q. 1, c.
42, Coepit)] , et forti desiderio coeleste quaerens, in
ciliciis vinculatus jacere, omnipotenti Deo ad confortandum
se preces effundere, tantoque sublimius gloriam
transeuntis mundi despicere, quanto et religatus
agnoverat nil fuisse quod potuerit auferri. Superveniente