PL 77, col. 316

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

PETR. Incassum subtrahi bonos queror, qui perire
catervatim et malos video.
359 ΚΕΦΑΛ. ΛΖ'. Περὶ Σαγκτούλου πρεσβυτέρου χώρας Νουρσίας.

GREGORIUS. Hac de re nihil, Petre, mireris; nam
Redemptum Ferentinae civitatis episcopum, vitae
venerabilis virum, qui ante hos fere annos septem
ex hoc mundo migravit, tua dilectio cognitum habuit.
Hic sicut mihi adhuc in monasterio posito
valde familiariter jungebatur, hoc quod Joannis
junioris praedecessoris mei tempore de mundi fine
cognoverat, sicut longe lateque claruerat, a me
requisitus mihi ipse narrabat. Aiebat namque quia

quadam die dum parochias suas ex more circuiret,
pervenit ad Ecclesiam beati Eutychii martyris.
Advesperascente autem die stratum fieri sibi juxta
sepulcrum martyris voluit, atque ibi post laborem
quievit, cum nocte media, ut asserebat, nec dormiebat,
nec perfecte vigilare poterat; sed depressus,
ut solet, somno, gravabatur quodam pondere vigilans
animus, atque ante eum idem beatus martyr
Eutychius astitit, dicens: Redempte, vigilas? Cui
respondit: Vigilo. Qui ait: Finis venit universae carnis,
finis venit universae carnis, finis venit universae carnis.
Post quam trinam vocem visio martyris, quae mentis
ejus oculis apparebat, evanuit. Tunc vir Dei surrevit,
seque in orationis lamentum dedit. Mox enim illa terribilia
in coelo signa secuta sunt, ut hastae atque acies

igneae ab Aquilonis parte viderentur. Mox effera
Langobardorum gens de vagina suae habitationis
educta, in nostram cervicem grassata est atque humanum
genus, quod in hac terra prae nimia multitudine
quasi spissae segetis more surrexerat, succisum
aruit. Nam depopulatae urbes, eversa castra,
concrematae ecclesiae, destructa sunt monasteria
virorum ac feminarum, desolata ab hominibus
praedia, atque ab omni cultore destituta, in solitutudine
vacat terra, nullus hanc possessor inhabitat,
occupaverunt bestiae loca quae prius multitudo
hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus
agatur, ignoro. Nam in hac terra, in qua nos
vivimus, finem suum 369 mundus jam non nuntiat,
sed ostendit. Tanto ergo nos necesse est instantius

aeterna quaerere, quanto a nobis cognoscimus
velociter temporalia fugisse. Despiciendus a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.