PL 77, col. 396

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

adjuvi te [(Isai. XLIX,
8)]
. Quod Paulus apostolus
exponens, dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce
nunc dies salutis [(II Cor. VI, 2)]
. Salomon quoque ait: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare,
quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia
erit apud inferos, quo tu properas
[(Eccles. IX, 10)]
.
David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia
ejus [(Psal. CXVII)]
. Ex quibus nimirum sententiis constat
quia qualis hinc quisque egreditur [(Dict. 25, cap.
Qualis)] , talis in judicio praesentatur. Sed tamen de
quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius
ignis credendus est, pro eo quod Veritas dicit,
quia si quis in sancto Spiritu blasphemiam dixerit,
neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro [(Matth. XII, 31)] .
In qua sententia datur intelligi

quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro
posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens
intellectus patet, quia de quibusdam 444
conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis
minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut
est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel
peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa
vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant
sciunt; aut in non gravibus rebus error ignorantiae,
quae cuncta etiam post mortem gravant, si
adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata.
Nam cum Paulus dicat Christum esse fundamentum,
atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc
fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna,
fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit,

ignis probabit; si cujus opus manserit quod superaedificavit,
mercedem accipiet; si cujus opus arserit, detrimentum
patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen
quasi per ignem. [(I Cor. III, 12 seq.)]
Quamvis hoc de
igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit
intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis
accipiat, pensandum sollicite est quia illum per
ignem dixit posse salvari, non qui super hoc fundamentum,
ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est
peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia;
sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata
minima atque levissima, quae ignis facile consumat.
Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis
nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc
actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat,

promereatur.
ΚΕΦΑΛ. ΜΑ'. Ἐρώτησις εἰ μετὰ θάνατον καθαρτικὸν πῦρ ὑπάρχει.

Nam cum adhuc essem juvenculus, atque in laico
habitu constitutus, narrari a majoribus atque scientibus
audivi, quod Paschasius hujus apostolicae sedis
diaconus, cujus apud nos rectissimi et luculenti de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.