PL 77, col. 401
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
Quam solus Redemptor noster aperuit, qui
homo factus, moriendo, resurgendo, ascendendo,
cuncta mysteria quae in eo fuerant clausa patefecit.
Et nullus in coelo, quia neque angelus; nullus in
terra, quia neque homo vivens in corpore; nullus
subtus terram dignus inventus est, quia neque animae
corpore exutae aperire nobis praeter Dominum
sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ergo ad solvendum
librum nullus sub terra inventus dignus dicitur,
quid obstet non video ut sub terra infernus esse
credatur.
PETR. Quaeso te, unus esse gehennae ignis credendus
est; an quanta peccatorum diversitas fuerit,
tanta quoque aestimanda sunt et ipsa incendia esse
praeparata?
ΚΕΦΑΛ. ΜΔ'. Ἐρώτησις ποῦ τὸν ᾅδην εἶναι πιστευτέον.
GREGORIUS. Unus quidem est gehennae ignis, sed
non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque
etenim quantum exigit culpa, tanta illic
sentitur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole
multi consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem
aequaliter sentiunt, quia alius plus aestuat, atque
alius minus; 449 ita illic in uno igne non unus est
modus incendii; quia quod hic diversitas corporum,
hoc illic agit diversitas peccatorum, ut et ignem non
dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter
exurat.
PETR. Nunquidnam, quaeso te, dicimus eos qui
semel illic mersi fuerint, semper arsuros?
ΚΕΦΑΛ. ΜΕ'. Ἐρώτησις ἐὰν τὸ δώρημα (sic) τῆς γεέννης πῦρ ἐστιν, ἢ ἕτερον.
GREGORIUS. Constat nimis, et incunctanter verum
est quia sicut finis non est gaudio bonorum, ita
finis non erit tormento malorum. Nam cum Veritas
dicat: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi
autem in vitam aeternam [(Matth. XXV, 46)]
, quia verum
est quod promisit, falsum procul dubio non erit
quod minatus est Deus.
PETR. Quid si quis dicat: Idcirco peccantibus aeternam
poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione
compesceret?
GREGOR. Si falsum est quod minatus est ut ab injustitia
corrigeret, etiam falsum est pollicitus ut ad
justitiam provocaret. Sed quis hoc dicere vel insanus
praesumat? Et si minatus est quod non erat
impleturus, dum asserere eum misericordem volumus,
fallacem (quod dici nefas est) praedicare
compellimur.