PL 77, col. 420

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

Sed neque hoc silendum existimo quod actum in
meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam
namque monachus, Justus nomine, medicinali
arte fuerat imbutus, qui mihi in eodem monasterio
constituto sedule obsequi, atque in assiduis aegritudinibus
meis excubare consueverat. Hic itaque languore
corporis praeventus, ad extremum deductus
est. Cui in ipsa sua molestia frater germanus, nomine
Copiosus, serviebat, qui ipse quoque nunc in hac
Urbe per eamdem medicinae artem temporalis vitae
stipendia sectatur. Sed praedictus Justus cum jam se
ad extremum pervenisse cognovisset, eidem Copioso
fratri suo quia occultos tres aureos haberet innotuit.
Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed
subtiliter indagantes, atque illius omnia medicamenta

perscrutantes, eosdem tres aureos invenerunt absconsos
in medicamine. Quod mox ut mihi nuntiatum
est, tantum malum de fratre qui nobiscum communiter
vixerat aequanimiter ferre non valui, quippe
quia ejusdem nostri monasterii semper regula fuerat
ut cuncti fratres ita communiter viverent, quatenus
eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc nimio
moerore perculsus cogitare coepi vel quid ad purgationem
morientis facerem, vel quid ad exemplum
viventibus fratribus providerem. Pretioso igitur,
ejusdem monasterii praeposito, ad me accersito, dixi:
Vade, et nullus ex fratribus se ad eum morientem
jungat, nec sermonem consolationis ex cujuslibet eorum
ore percipiat; sed cum in morte constitutus
fratres exquisierit, ei suus carnalis frater dicat,

quia pro solidis quos occulte habuit a cunctis fratribus
abominatus sit, ut saltem in morte de culpa sua
mentem ipsius amaritudo transverberet, atque a peccato
quod perpetravit, purget. Cum vero mortuus
fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur,
sed quolibet in sterquilinio fossam facite, in
ea corpus ejus projicite, ibique super eum tres aureos,
quos reliquit, jactate, omnes simul clamantes: Pecunia tua tecum sit in perditionem
[(Act. VIII, 20)]
;
et sic eum terra operite. In quibus utrisque rebus,
unam morienti, alteram vero volui prodesse fratribus
viventibus, ut et illum amaritudo mortis a culpa
solubilem faceret, et istos avaritiae tanta damnatio
misceri in culpa prohiberet, quod ita factum est.
Nam cum idem monachus pervenisset ad mortem,

atque anxie se quaereret commendare fratribus, et
nullus e fratribus ei applicari et loqui dignaretur, ei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.