PL 77, col. 421
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
carnalis frater cur ab omnibus esset abominatus indicavit.
Qui protinus de reatu suo vehementer ingemuit,
atque in ipsa sua tristitia e corpore exivit, qui
ita est sepultus ut dixeram. 468 Sed fratres omnes
eadem ejus sententia conturbati, coeperunt singuli
extrema quaeque et vilia, et quae eis habere regulariter
semper licuerat, ad medium proferre, vehementerque
formidare ne quid apud se esset unde reprehendi
potuissent. Cum vero post mortem ejus triginta
jam essent dies evoluti, coepit animus meus defuncto
fratri compati, ejusque cum dolore gravi
supplicia pensare, et si quod esset ereptionis ejus
remedium quaerere. Tunc evocato ad me eodem
Pretioso monasterii nostri praeposito, tristis dixi:
Diu est quod frater ille qui defunctus est in igne cruciatur,
debemus ei aliquid charitatis impendere, et
eum in quantum possumus, ut eripiatur, adjuvare.
Vade itaque, et ab hodierna die diebus triginta continuis
offerre pro eo sacrificium stude, ut nullus
omnino praetermittatur dies quo pro absolutione illius
hostia salutaris non immoletur. Qui protinus
abscessit, et dictis paruit. Nobis autem alia curantibus,
atque dies evolutos non numerantibus, idem
frater qui defunctus fuerat, nocte quadam fratri suo
germano Copioso per visionem apparuit. Quem ille
cum vidisset, inquisivit, dicens: Quid est, frater,
quomodo es? Cui respondit: Nunc usque male fui,
sed jam modo bene sum, quia hodie communionem
recepi. Quod idem Copiosus pergens protinus indicavit
fratribus in monasterio. Fratres vero sollicite
computaverunt dies, et ipse dies exstiterat quo pro
eo tricesima oblatio fuerat impleta. Cumque Copiosus
nesciret quid pro eo fratres agerent, et fratres
ignorassent quid de illo Copiosus vidisset, uno eodemque
tempore dum cognoscit ille quid isti egerant,
atque isti cognoscunt quid ille viderat, concordante
simul visione et sacrificio, res aperte claruit quia
frater qui defunctus fuerat per salutarem hostiam
evasit supplicium.
463 ΚΕΦΑΛ. ΝΖ'. Ἐρώτησις, τί ἐστιν μετὰ θάνατον τὸ δυνάμενον βοηθῆσαι ταῖς ψυχαῖς, καὶ περὶ τοῦ πρεσβυτέρου τοῦ ἀπὸ Κεντουμκέλλων, καὶ περὶ τῆς ψυχῆς Ἰούστου μοναχοῦ.
PETRUS. Mira sunt valde quae audio, et non mediocriter
laeta.
GREGOR. Ne nobis in dubium veniant verba mortuorum,
confirmant haec facta viventium. Nam vir
vitae venerabilis Cassius Narniensis episcopus, qui
quotidianum offerre consueverat Deo sacrificium, seque
in lacrymis inter ipsa sacrificiorum arcana mactabat;
mandatum Domini per cujusdam sui presbyteri
visionem suscepit, dicens: Age quod agis, operare