PL 77, col. 425

Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne

virtus funditus ex fame simul et labore cecidisset,
quo eum ordine divina misericordia servaverit, indicavit.
Etenim quod etiam nunc usque testatur, dicens:
Laborans in fluctibus atque deficiens, subito
mentis pondere sum gravatus, ita ut neque vigilare
me crederem, neque depressus somno essem; et ecce
in eodem medio mari me posito, quidam apparuit,
qui mihi panem ad refectionem detulit. Quem mox
ut comedi, vires recepi, nec longe post navis
transiens adfuit, quae me ab illo undarum periculo
suscepit, atque ad terram deduxit. Quod scilicet episcopus
audiens requisivit diem atque 472 illum
fuisse diem reperit quo pro eo presbyter in Usticula
insula Deo omnipotenti hostiam sacrae oblationis immolavit.
PETR. Ea quae narras, ipse quoque in Sicilia positus
agnovi.
GREGOR. Idcirco credo, quia hoc tam aperte cum
viventibus ac nescientibus agitur, ut cunctis haec agentibus
ac nescientibus ostendatur quia si insolubilos
culpae non fuerint, ad absolutionem prodesse
etiam mortuis victima sacrae oblationis possit. Sed
sciendum est quia illis sacrae victimae mortuis prosint,
qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem
bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt.
470 ΚΕΦΑΛ. ΝΘ'. Περὶ τοῦ ἀοράτως ἐκ τῶν σιδήρων λυθέντος, καὶ περὶ τοῦ ναύτου τοῦ ἐκ τοῦ ναυαγίου σωθέντος.

ἔργων ἐγένοντο. Ὅθεν αὐτοῖς καὶ μετὰ θάνατον τὰ καλὰ βοηθοῦσιν, ἅπερ ἐνθάδε ὑπὲρ αὐτῶν παρ' ἑτέρων γίνονται.
CAPUT LVIII. De virtute ac mysterio victimae salutaris.

Inter haec autem pensandum est quod tutior sit
via ut bonum quod quisque post mortem suam sperat
agi per alios, agat ipse dum vivit per se. Beatius
quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem
quaerere. Debemus itaque praesens saeculum vel quia
jam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere,
quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas
carnis ejus et sanguinis hostias immolare. Haec namque
singulariter victima [(Grat., de consecrat., dist. 2,
§ 1)] ab aeterno interitu animam salvat, quae illam
nobis mortem Unigeniti per mysterium reparat, qui
licet resurgens a mortuis jam non moritur, et mors

ei ultra non dominabitur [(Rom. VI, 9)] , tamen in semetipso
immortaliter atque incorruptibiliter vivens,
pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis
immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus
caro in populi salutem partitur; ejus sanguis non
jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.
Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium,
quod pro absolutione nostra passionem
unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.