PL 77, col. 498
Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne
In inglese: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 1.43 · Register of the Epistles of St. Gregory the Great 1.44
quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta
signamus, ut dum tertio infans ab aquia
educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur.
Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione
aestimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit,
baptizandum semel in aquis mergere, quia dum in
tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile
esse nullatenus potest infantem in baptismate
vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus
personarum trinitas, et in una potest divinitatis
singularitas designari. Sed quia nunc usque
ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur,
fiendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones
numerant, divinitatem dividant, dumque quod
faciebant faciunt, se morem nostrum vicisse glorientur.
Dulcissimae autem mihi fraternitati vestrae Codices
direxi, quorum notitiam subter inserui. Ea autem
quae in beati Job expositione dicta fuerant, et vobis
dirigenda scribitis, quia haec verbis, sensibusque
tepentibus per homilias dixeram, utcunque studui in
librorum ductum permutare, quae nunc adhuc a librariis
conscribuntur. Et nisi portitoris praesentium
me festinatio coangustasset, cuncta vobis transmittere
sine aliqua imminutione voluissem, maxime
quia et hoc ipsum opus ad vestram reverentiam scripsi,
ut ei quem prae caeteris diligo, in meo videar labore
desudasse. Praeterea si vobis indulgeri tempora
ab ecclesiastica occupatione cognoscitis, quid sit jam
scitis; quamvis etiam absentem corpore, praesentem
mihi te semper intueor, quia vultus tui imaginem
intra cordis viscera impressam porto. Data mense
Maii. [(Cf. Joan. Diac. l. II, c. 32.)]
533 EPISTOLA XLIV. AD PETRUM SUBDIACONUM SICILIAE. Plurima contra jus facta emendari jubet. De subdiaconorum coelibatu decernit.
Gregorius Petro subdiacono Siciliae.
Quod responsalem tuum tarde dimisimus, Paschalis
festivitatis occupationibus implicati, eum relaxare