PL 77, col. 611

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

In inglese: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 3.8 · Register of the Epistles of St. Gregory the Great 3.7

reperimus, et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse,
et nullo jure pecuniariis in causis eum fraternitatis
tuae condemnatum fuisse sententia.
Quia igitur et ab ante fato Joanne primae Justinianae
episcopo contra jus canonesque depositus, honoris
sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari
Ecclesia, atque in propriae dignitatis ordinem decrevimus
revocari. Et cum oportuisset te ex eo Dominici
corporis communione privari, quod, admonitione
sanctae memoriae decessoris mei contempta, per quam
eum Ecclesiamque ejus de tuae jurisdictione potestatis
exemit, rursus in eis aliquid tibi jurisdictionis
servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes,
communionisque tibi sacramentum interim
conservantes, decernimus ut fraternitas tua ab eo

Ecclesiaque ejus omnem ante habitae suae potestatem
jurisdictionis abstineat, sed secundum scripta decessoris
nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel
pecuniaria adversus praefatum Adrianum consacerdotem
nostrum potuerit evenire, vel per eos qui nostri
sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris
est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam
sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae
sententia decidatur. Quod si contra haec quae
statuimus, quolibet tempore, qualibet 631 occasione
vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te
communione privatum, nec eam te, excepto ultimo
vitae tuae tempore, nisi concessa Romani pontificis
decernimus jussione percipere. Haec enim consona
sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris

nescit obedire canonibus, nec sacris administrare,
vel communionem capere, sit dignus altaribus. Res
autem sacras sive alias mobiles immobilesque ejus
Ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, quarum
notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris
sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat.
De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus
ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur. [(Vide sup. ep. 6. Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 26.)]
EPISTOLA VIII. AD NATALEM ARCHIEPISCOPUM. Florentium episcopum, absque concilii judicio depositum, ab exsilio revocandum; causamque illius, convocatis episcopis, retractandam.
Gregorius Natali archiepiscopo Salonitano.
Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.