PL 77, col. 784
Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne
In inglese: Register of the Epistles of St. Gregory the Great 5.53
vendere praesumpserunt, eorum, Deo judice, cathedrae
ceciderunt.
Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur.
Nam ipse quoque qui pretio ad sacrum ordinem
perducitur, jam in ipsa provectus sui radice
vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit. Et
ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis
date [(Matth. X, 8)]
?
Et cum prima simoniaca haeresis sit contra sanctam
Ecclesiam exorta, cur non perpenditur, cur
non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat
provehendo agit ut haereticus fiat?
Alia quoque nobis res est valde detestabilis nuntiata,
quod quidam ex laico habitu, per appetitum
gloriae temporalis, defunctis episcopis, tonsurantur.
et fiunt subito sacerdotes. Qua in re jam notum est
qualis ad sacerdotium venit qui repente de laico habitu
ad sacrum transit ducatum. Et qui miles nunquam
exstitit, dux religiosorum fieri non pertimescit.
Quam iste praedicationem habiturus est, qui
fortasse nunquam audivit alienam? Aut quando
aliena mala corrigat, qui necdum sua flevit? Et cum
ad sacros ordines Paulus apostolus neophytum venire
prohibeat, sciendum nobis est quia sicut neophytus
tunc vocabatur qui adhuc noviter erat plantatus
in fide, ita nunc inter neophytos deputamus,
qui adhuc novus est in sancta conversatione. [(Grat.
dist. 48, c. Sicut.)]
Scimus autem quod aedificati parietes non 783
prius tignorum pondus accipiunt, nisi novitatis suae