PL 78, col. 1097

Ordo Romanus XII (Cencius de Sabellis), J. P. Migne

77.
Mortuo Romano pontifice et sepulto, omnes
cardinales ad propria revertuntur secundum antiquam
consuetudinem. Secunda vero die conveniunt in ecclesia,
et Missa mortuorum cantata, omnes similiter
secundum consuetudinem antiquam recedunt. Tertia
autem die iterum omnes in ecclesia congregati, Missa
sancti Spiritus ibidem primitus celebrata, tractant de
electione; et perscrutata omnium cardinalium voluntate
ab aliquibus de ipsis, in quem major et melior
pars convenerit cardinalium, prior diaconorum ipsum
de pluviali rubeo 211 ammantat, et eidem electo
nomen imponit; ipsumque deinde duo de majoribus

cardinalibus adextrant usque ad altare; ubi prostratus
adorat, primicerio cum schola cantorum et cardinalibus
cantantibus Te Deum laudamus; quo finito,
ab episcopis cardinalibus ad sedem ducitur post altare,
et in ea, ut dignum est, collocatur. In qua dum
sedet electus, recipit omnes episcopos et cardinales,
et quos sibi placuerit ad pedes, postmodum ad osculum
pacis.
78.
Surgensque de sede ducitur a cardinalibus ad
sedem lapideam, quae sedes dicitur stercoraria, quae
est ante porticum basilicae Salvatoris patriarchatus
Lateranensis; et in ea eumdem electum ipsi cardinales
honorifice ponunt, ut vere dicatur: Suscitat de
pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat
cum principibus, et solium gloriae teneat. Post

aliquantulum stans juxta eamdem sedem, electus accipit
de gremio camerarii tres pugillatas denariorum,
et projicit, dicens: Argentum et aurum non est mihi
ad delectationem; quod autem habeo, hoc tibi do.
Tunc autem accipit ipsum electum prior basilicae
Salvatoris patriarchatus Lateranensis, cum uno de
cardinalibus vel uno de fratribus suis. Venientibus
autem per eamdem porticum juxta ipsam basilicam
Salvatoris exclamatur: Dominum Coelestinum sanctus
Petrus elegit. Sicque ducitur ab illis usque ad
gradus portae, quae videlicet porta est in introitu palatii
venientibus de ecclesia ad palatium ipsum;
ibique judices eumdem electum accipientes, ducunt
eum per palatium usque ad basilicam sancti Silvestri.

79.
Ubi vero ventum est ante basilicam ipsam,
super cujus arcum, qui sustentatur de duabus columnis
porphyricis, est imago quaedam Salvatoris,
quae a quodam Judaeo percussa olim in fronte sanguinem
emisit, sicut hodie cernitur; idem electus
sedet ad dexteram in sede porphyrica, ubi prior basilicae
sancti Laurentii de palatio dat ei ferulam, quae
est signum regiminis et correctionis, et claves ipsius
basilicae et sacri Lateranensis palatii, quia specialiter
Petro principi apostolorum data est potestas claudendi
et aperiendi, et ligandi atque solvendi, et per ipsum
apostolum omnibus Romanis pontificibus; et cum ipsa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.