PL 78, col. 1100
Ordo Romanus XII (Cencius de Sabellis), J. P. Migne
Deum laudamus, dicit Adjutorium nostrum in nomine
Domini, etc. Benedictio Dei Patris et Filii, etc. Benedictio
Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti
descendat super vos, et maneat semper. Hoc facto,
ducitur ad altare, et prostratus orat; qui postquam
oraverit, sedem majorem ascendit, et ibi canonicos
ejusdem ecclesiae ad pedes recipiet et ad osculum
pacis. Si vero descenderit ad ecclesiam sancti Petri
consecratus, omnia fiunt sicut in ecclesia Lateranensi,
hoc excepto, quod ibi non est sedes stercorata.
Et proxima die sequenti, celebrata Missa, non
coronatus revertitur ad palatium. Antequam intret
ecclesiam, descendit ad sedem stercoratam; ibique
sedens, prout est moris, et faciens jactum, sicut
superius est narratum, accipitur a priore Lateranensi
et cum uno cardinale, et ducitur per porticum
ad ecclesiam, et omnia fiunt sicut superius est notatum.
85.
Sciendum vero quod presbyterium scholarum
non ita datur, sicut si fuerit consecratus in Urbe. De
presbyterio enim eorum tunc medietas resecatur,
exceptis Judaeis et clericis Urbis, et adextratoribus.
Praeterea senatores Urbis dominum papam debent
adextrare, sive venerit consecratus, sive non consecratus,
a porta civitatis usque ad locum ubi fuerit
descensus, sive descenderit ad ecclesiam Lateranensem,
sive ad ecclesiam beati Petri; in remuneratione
cujus servitii X sol. pro equo debent habere. Verumtamen
schola adextratorum debet habere XX sol.
215 Juramentum senatorum Urbis.
86.
« Ego N. urbis Romae senator ab hac hora in
antea fidelis ero tibi domino meo papae Urbano. Non
ero in facto, neque in consilio, neque in consensu,
ut perdas vitam, aut membrum, aut capiaris mala
captione. Consilium quod mihi credes per te, vel per
litteras aut nuntium, me sciente ad damnum tuum
nulli pandam. Tuum certum damnum si scivero, pro
posse meo illud impediam. Quod si per me impedire
non potero, illud tibi significabo per meipsum, vel
per litteras aut nuntium, seu talem personam de qua
pro certo credam quod illud tibi debeat fideliter insinuare.
Papatum Romanum et regalia beati Petri
quae habes ad retinendum et defendendum, quae vero
non habes, ad recuperandum, et recuperata ad retinendum
et defendendum, contra omnes homines adjutor
ero secundum posse ac scire meum; nominatim
autem sanctum Petrum, urbem Romanam, civitatem
Leoninam, Transtyberim, insulam, castellum
Crescentii, sanctam Mariam Rotundam, senatum,
monetam, honores et dignitates Urbis, portum Ostiensem,
et tenimentum Tusculani, et generaliter
omnia regalia intra Urbem et extra. Cardinalibus,
familiis tuis, et eorum venientibus ad Romanam ecclesiam,
morantibus apud eam, et recedentibus ab
ea, plenam et veram securitatem praestabo. Haec
omnia juro me observaturum bona fide, sic me Deus
adjuvet et haec sancta Dei evangelia. »
87.
Cum datur procuratio, si fuerit cancellarius
de parte cardinalium, recipiat de duobus cardinalibus,