PL 78, col. 1340
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne
Septuagesimae sunt quinque officia Dominicalia seu
quinque Evangelia; verumtamen est tantummodo una
historia propria, quae non potest transferri in sequentes
Dominicas. Idcirco advertendum quod anno
illo, in quo non est nisi una Dominica inter octavam
Epiphaniae et Septuagesimam, nullo modo possumus
facere in illa Dominica de aliquo sancto, quantumcunque
solemne et duplex sit, quasi illa ponatur
per hebdomadam.
Item sciendum quod in illo quo sunt tres vel quatuor,
quinque vel sex Dominicae, et sic deinceps,
inter Octavam Epiphaniae et Septuagesimam, si
festum sancti Sebastiani aut sanctorum Vincentii et
Anastasii Dominica venerit, consuevimus facere de
sanctis cum commemoratione de Dominica in utrisque
Vesperis, novem lectiones in Matutinis. Ita et
in festo sancti Antonii.
CII. De sancta Agnete.
In festo sanctae Agnetis, si in Dominica venerit,
fiat de Sancta cum commemoratione de Dominica,
et novem lectiones, quando sunt tot Dominicae; in
Octava vero fiat de Dominica cum commemoratione
de sancta.
CIII. De Conversione sancti Pauli.
Item sciendum quod si Conversio sancti Pauli venerit
in Dominica, fiat de sancto Paulo cum commemoratione
de Dominica, nisi veniret in Dominica
Septuagesimae, quia tunc fieret de Dominica sine
commemoratione de sancto Paulo.
Item sciendum quod illae Epistolae Pauli quae non
possunt legi in Dominicis quae impediuntur propter
festivitates vel propter brevitates hebdomadarum,
debent legi et distribui per hebdomadas.
515 CIV. De mense Februarii. De Purificatione beatae Mariae virginis.
Sciendum quod si festum Purificationis beatae
Mariae virginis venerit in Dominica, fiat de festo
cum commemoratione de Dominica. Notandum tamen
quod si festum transferetur in diem Lunae, et fiat
de Dominica, ex eo quod est Dominica quae habet
historiam propriam, quae non potest cantari et
transferri in sequentem Dominicam. Idcirco notandum
quod omnes Dominicae a Septuagesima usque ad Dominicam
in albis inclusive habent historiam propriam,
idcirco non fit de aliquo festo in ipsis Dominicis.
Sciendum est quod anno Domini 1381, a Nativitate,
tempore sanctissimi domini Urbani sexti,
anno pontificatus sui quarto, festum Purificationis
venit in Dominica Septuagesimae; et propter concursum
et devotionem Romanorum et candelas petentium,
fuit ordinatum quod candelae darentur, et
quod fieret officium de Dominica, et non de beata
Virgine. Sed, salva reverentia, non debuit fieri,
quoniam festum cedit Dominicae, et tantum valent
candelae die Lunae, quantum die Dominica.