PL 78, col. 1341

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

Sciendum quod anno a Nativitate Domini 1352, in
die Cathedrae sancti Petri, quae fuit prima dies
Quadragesimae, scilicet Cinerum, domnus Clemens
sextus pontificatus sui anno 10 in Avinione, in
capella magna, quae est in palatio apostolico, ad
perpetuam rei memoriam, constituit et mandari fecit,
in sermone per illum qui illa die sermocinavit coram
dicto domno papa, cardinalibus et aliis praelatis,
quod quandocunque festum veniet ipsa prima die
Quadragesimae, quantumcunque duplex, quod hujusmodi
festum ad sequentem diem transferatur, et
fieret deinceps de feria illa die Cinerum.
Anno 1388 pontificatus domni Urbani sexti . . . . in
ecclesia sanctae Mariae Transtiberim fuerunt factae
obsequiae pro imperatore. In Missa papa interfuit

cum cappa lanea de scarletto clausa et mitra alba,
et fuerunt LXXX torticiae, quas camera posuit et
duo panni de auro. Domnus tulit sententiam, quod
omnia essent sacristae, et sibi de jure pertinent. Ideo
omnes torticias et praedictos pannos recepit, sed
ceram dimisit propter camerae paupertatem.
Item nota quod anno ejusdem . . . die Mercurii nona
Februarii, omnes cardinales qui tunc erant in alma
Urbe, in sancta Maria Transtiberim in parva capella
et secrete in Missa sua communicaverunt de manu
sua, primus domnus cardinalis de Alençonio, Gradensis
Minor, Teatinus, Corsiensis, Agapitus de
Columna, Aversanus, Tiberinus Praedicator, Cisterciensis,
Nucerinus, Reatinus, Desangro, de Petramala,
Neapolitanus, Mesquinus Praedicator, Paduanus

Augustinensis.
516 CV. De Mense Martii. De Annuntiatione beatae Mariae virginis.
Si festum Annuntiationis in Quadragesima veniat,
nota rubricam propriam in suo loco.
Nota quod haec festivitas venit in die Jovis ante
Dominicam de Rosa anno Domini 1389, nec habuit
primas Vesperas, sed in die post Missam celebratam
in sancto Petro, sanctissimus dominus noster Urbanus
sextus sic indutus in cathedra lapidea incoepit
solemniter Vesperas, et incoepit Antiphonam primam
et Antiphonam ad Magnificat, et thurificavit altare
semper indutus vestibus sacris, prout in Missa; et
mandavit cardinales quatenus sic starent induti,

prout fuerunt in Missa. Dictis vero Vesperis, ipse
papa et cardinales sacra deposuerunt paramenta;
sed papa in cathedra lignea, et cardinales incoeperunt
Antiphonas quilibet in loco suo.
Nota quod haec festivitas venit die Lunae post
Dominicam de Passione anno Domini 1300 [99] pontificatus
Bonifacii papae anno 11, et non habuit
Vesperas praecedentes propter magnum frigus; sed
die Lunae immediate post Missam fuerunt cantatae.
Antiphonas cantores incoeperunt, et papa fuit cum
pluviali rubeo sicut in Missa. Cardinalis Neapolitanus
dixit Missam.
CVI. De mense Aprili. De sancto Marco rubrica.
Sciendum quod si festum sancti Marci vel aliud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.