PL 78, col. 1342

Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne

veniat in Dominica in Albis vel infra Octavas Paschae,
tunc nihil fit de festo, sed transfertur in diem
Lunae.
CVII. De mense Maii. De Inventione sanctae Crucis.
Nota quod Inventio sanctae Crucis est duplex
festum, et habet officium proprium; nec fit de
sanctis commemoratio, sed totum officium fit de
Cruce. Item si praedictum festum cadat in aliqua
Dominica, totum officium fit de festo cum commemoratione
de Dominica, ex eo quod duplex est.
Historia potest transferri in sequentem Dominicam.
CVIII. De mense Junii. De Dominicis diebus quae veniunt inter Pentecosten et Adventum.
De Dominicis quae veniunt inter Pentecosten et

Adventum rubrica est expressa, et certus numerus.
CIX. De sancto Barnaba apostolo.
Item de sancto Barnaba, quando venit infra Octavam
Corporis Christi, non fit de eo.
517 CX. De Nativitate sancti Joannis Baptistae.
In Nativitate beati Joannis Baptistae Missa et sermo
mandantur. In primis Vesperis venit papa cum
pluviali rubeo et mitra consistoriali; cardinales veniunt
cum pluvialibus albis, et Antiphonas inchoant.
De sero dominus papa est in Matutinis. In Missa vero
beati Joannis Baptistae non fit aliqua commemoratio,
dato quod [ Forsan, quod non] cadat in Dominica, nec
dicitur Credo, nisi cadit in Dominica.
Item anno Domini 1389 festum beati Joannis Baptistae

venit in Octavis Corporis Christi, qua die fecimus
de sancto Joanne cum commemoratione de
Octavis in utrisque Vesperis, Matutinis, et Missa,
nonobstante constitutione domini Joannis papae in
contrarium, quam ostendunt canonici sancti Petri.
Item in sequenti festo apostolorum Petri et Pauli,
papa celebrante in sancto Petro, post Ite, Missa est,
antequam recederet ab altari, venerunt Banderenses
antiqui, nudipedes a capitolio usque ad altare sancti
Petri sine capuceis, cum corrigiis in collo, et unico
simplici jupone, cum candelis in manibus, petendo
veniam papae, quia excommunicati erant, ex eo quod
noluerunt senatorem recipere quem papa posuerat;
nec papa voluit eos audire, sed commisit summo
poenitentiario ibidem existenti, quatenus eos absolveret;

et jussu papae ascendit ad cathedram lapideam
sancti Petri in capite ecclesiae, stans tenendo
virgam in manibus, dicendo Miserere mei, Deus, etc.,
publice absolvit eos antequam papa discesserat de
loco suo.
Item ibidem fecit denuntiare festum Visitationis
beatae Mariae per illum qui praedicaverat.
Item secunda die mensis Julii celebravit idem dominus
papa Missam primam de dicto officio Visitationis
in sancta Maria Majori, ubi dedit hac die perpetuis
temporibus VII annos et VII quadragenas de
Indulgentiis.
CXI. De Vigilia apostolorum Petri et Pauli rubrica.
Item in vigilia beatorum apostolorum Petri et Pauli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.