PL 78, col. 1343
Ordo Romanus XV (Petrus Amelius), J. P. Migne
facimus de sancto Leone. Missa dicitur de Vigilia
cum commemoratione de sancto Leone, prout dicit
rubrica. Vesperae et Missa mandantur.
In primis ergo Vesperis Dominus noster venit cum
pluviali rubeo pretioso et mitra solemni, et cardinales
cum pluvialibus rubeis, et inchoant Antiphonas.
Potus debet esse in aula de sero. Papa est in Matutinis.
In Missa tantum dicitur una Oratio. Tertia cantatur,
et sunt septem candelabra. Omnia alia fiant
prout in aliis. Prior episcoporum cardinalium servit
papae in Missa.
518 CXII. De mense Julii. De Visitatione beatae Mariae virginis.
Secunda die Julii celebretur festum Visitationis
beatae Mariae virginis totum duplex cum commemoratione
de apostolis. Sunt Vesperae praecedentes et
Missa, quae dicta sunt per cardinalem Bononiensem
anno Domini 1392 ex ordinatione sanctissimi domini
nostri Bonifacii papae VIII, ut ponitur III Kal. tali
die.
CXIII. De sancto Martiale.
De sancto Martiale facimus secunda die post Octavas
beatorum Petri et Pauli apostolorum; et in crastinum
debet esse Missa defunctorum pro fratribus
et Romanis pontificibus.
CXIV. De officio pro defunctis fratribus et Romanis pontificibus.
Nota, octava die istius Julii debet fieri officium
defunctorum pro fratribus et Romanis pontificibus.
CXV. De sancto Jacobo.
In die sancti Jacobi apostoli non fit commemoratio
de sancto Christophoro.
CXVI. De festo sanctorum Processi et Martiniani.
Item si festum sanctorum Processi et Martiniani
in Dominica venerit, eo die non celebratur, quia officium
proprium de eis non habetur; ideo transfertur
ad diem Lunae. Sabbato vero in Vesperis officium facimus
de Octava sancti Joannis usque ad capitulum;
Capitulum vero dicatur de communi apostolorum;
Hymnus Exsultet; Antiphona ad Magnificat, Gloriosi;
postea fiat commemoratio de sancto Joanne, et de
Dominica, si locus ei competit.
Ista rubrica clarius habetur in communibus rubricis
in paragrapho illo: Quando festum celebratur infra
Octavas in Dominica die.
CXVII. De sancta Anna
Item quando Romani pontifices consueverunt facere
de sancta Anna matre Virginis gloriosae Mariae.
519 CXVIII. De mense Augusti. Sanctorum Machabaeorum.
De sanctis Machabaeis fiat festum per se, quia totum
officium est de Vincula sancti Petri.
CXIX. De sancto Eusebio.
Item de sancto Eusebio fiat festum per se.
CXX. De Assumptione beatae Mariae.
Notandum quod in festo Assumptionis beatae Mariae
virginis Vesperae, sermo et Missa mandantur et est
potus in aula.