PL 78, col. 26

Liber sacramentorum (Gregorius I), J. P. Migne

SANCTUS Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt
coeli et terra gloria tua, osanna in excelsis. (22) Benedictus,
qui venit in nomine Domini, (23) Osanna
in excelsis.
TE (24) IGITUR, clementissime Pater, per Jesum
Christum Filium tuum Dominum nostrum, (25) supplices
rogamus, et petimus, uti accepta habeas et
benedicas (26) haec dona, haec munera, haec sancta
sacrificia (27) illibata: in primis (28) quae tibi
offerimus 3 pro (29) Ecclesia tua sancta catholica,
quam (30) pacificare, custodire, (31) adunare, et
regere digneris (32) toto orbe terrarum, una cum
famulo tuo papa nostro Ill., et (33) rege nostro Ill.,
(34) et omnibus orthodoxis, atque catholicae et
apostolicae fidei cultoribus.
Memento, Domine, famulorum famularumque
tuarum Ill. et Ill., et omnium (35) circumastantium,
quorum tibi fides cognita est, et nota devotio:
(36) qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se,
suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis, et incolumitatis suae, tibi reddunt
(37) vota sua, aeterno Deo, vivo et vero.
(38) Communicantes, et memoriam (39) venerantes,
in primis gloriosae semper virginis Mariae genitricis
Dei et Domini nostri Jesu Christi. Sed et beatorum
apostolorum ac martyrum tuorum, Petri,
Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi,
Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis, et (40)
Taddei, Lini, Cleti, Clementis, (41) Syxti, Cornelii,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.