PL 78, col. 982
Ordo Romanus III (Auctor incertus), J. P. Migne
dabit juxta se stanti, ac deinde per ordinem caeteri;
atque populus osculantur se invicem in osculo Christi.
Tunc pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et
de ipsa Sancta quam ruperit particulam super altare
relinquit, reliquas vero oblationes suas in patenam
quam tunc tenet diaconus ponit. Nam archidiaconus
levat calicem, et subdiacono regionario porrigit eum,
ut teneat juxta cornu altaris dextrum; et accedentes
subdiaconi sequentes cum acolythis, qui sacculos ad
haec idoneos portant a dextris et a sinistris altaris,
ipsi ergo subdiaconi, extendentibus acolythis brachia
cum sacculis, sequentes a fronte, parant sinus sacculorum
archidiacono ad ponendum oblationes, prius
a dextris, deinde a sinistris. Tum vadunt acolythi
dextra laevaque, post episcopos sive presbyteros circum
altare, ut ipsi sacerdotes incipiant Hostias confringere,
patena praecedente, quam duo subdiaconi
regionarii deferunt ad diaconos causa confractionis,
ut ipsi quoque frangant, quando pontifex annuerit eis
Sed archidiaconus evacuato altari oblationibus, respicit
in scholam, et annuit eis ut dicant Agnus Dei;
ac deinde vadit ad patenam, quam tenent duo subdiaconi
regionarii, ut ipse etiam frangat cum caeteris
diaconis juxta cornu altaris. Expleta confractione,
diaconus minor, levata de subdiacono patena, defert
eam ad pontificem, ut communicet corpore dominico.
Sed ipse pontifex confirmatur ab archidiacono in calice
sancto; de quo parum refundit archidiaconus in
majorem calicem, sive in scyphum, quem tenet acolythus,
ut ex eodem sacro vase confirmetur populus,
quia vinum, etiam 60 non consecratum, sed sanguine
Domini commistum, sanctificatur per omnem
modum,
17.
Accedunt primum episcopi secundum ordinem
de manu pontificis communicare; et post eos ascendunt
presbyteri omnes, ut communicent ad altare.
Cum autem communicaverit archidiaconus, calicem
interea tenet primus episcopus. Sicut enim in Romana
ecclesia summo pontifici ministrant episcopi,
sic in caeteris ecclesiis debent episcopis facere presbyteri.
Recepto calice, archidiaconus confirmat omnes
sanguine dominico, quos communicaverit pontifex
corpore dominico. Hoc officio juxta altare peracto,
et pugillari cum quo confirmetur populus per
subdiaconem regionarium jam accepto, traditur calix
ab archidiacono eidem subdiacono perferendus
acolytho, ut reponatur in paratorio. Deinde descendit
pontifex cum primicerio notariorum et primicerio
defensorum, ut communicet principes populorum,
et matres familias eorum. Et sicut archidiaconus
confirmat quos pontifex communicat, sic reliqui diacones
confirmant quos episcopi sive presbyteri post
pontificem communicant.
18.
Sed cum coeperit pontifex clerum sive populum
communicare, schola incipit antiphonam ad
communionem psallere, ac deinde nutu pontificis