PL 78, col. 995

Ordo Romanus VII (Auctor incertus), J. P. Migne

convenire dignemini, ut coeleste mysterium, quo diabolus
cum sua pompa destruitur, et janua regni coelestis
aperitur, inculpabile Deo juvante ministerio
peragere valeamus. Per. » Ut autem ad ecclesiam
venerint, sicut diximus, quarta feria, hora tertia,
scribantur nomina infantium, vel eorum qui ipsos
suscepturi sunt ab acolytho, et vocentur ipsi infantes
ab acolytho in ecclesia per nomina, vel ordine sicut
scripti sunt, ita dicendo: Ille puer, et sic per singulos.
Et statuuntur masculi seorsum ad dexteram partem,
feminae ad sinistram. Et tunc inprimitus faciat
presbyter in singulorum frontibus crucem cum pollice
dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Et imponens manum super capita eorum, dicit hanc
Orationem: Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini

nostri Jesu Christi. Item super feminas faciat
similiter. Et postea benedicet sal hoc modo: Exorcizo
te, creatura salis. Et mittit in ore infantium de
ipso sale per singulos ita dicendo: Accipe, ill., sal
sapientiae propitiatus in vitam aeternam. Et dicat post
datum sal hanc Benedictionem: Deus patrum nostrorum,
Deus universae conditor veritatis.
2.
Inde vero exeant foris ecclesiam, exspectantes
horam 78 quando revocentur. Tunc incipiat clerus
Antiphonam ad Introitum, Dum sanctificatus fuero in
vobis; qua finita ascendit sacerdos ad altare, et dicit
Orationem: Oremus. Da, quaesumus, Domine, electis
nostris. Et postea sedet in sede sua, et vocentur infantes
a diacono dicente: Catechumeni procedant. Et
vocantur infantes ab acolytho per nomina, vel ordine

ut scripti sunt, et statuuntur ut prius, masculi ad
dexteram, feminae ad sinistram; et postmodum commonentur
a diacono ita: Orate, electi, flectite genua.
Et postquam oraverint, dicit Levate. Complete Orationem
vestram in unum, et dicite Amen. Et respondent
omnes Amen. Item dicit diaconus: Signate illos,
accedite ad Benedictionem. Et signent illos infantes
in frontibus eorum patrini vel matrinae de pollicibus
suis, dicentes In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Tunc venit acolythus iterum faciens crucem in frontibus
singulorum, dicendo In nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti. Et imponit manum super eos, dans
Orationem super eos excelsa voce, his verbis, Deus
Abraham. Qua expleta, vertit se ad feminas, et faciens
crucem in frontibus singularum, dicendo: Deus coeli,

Deus terrae. Et annuntiat diaconus dicens: Orate,
electae, et reliqua, sicut superius. Et signant patrini
ut prius. Et sequitur alius acolythus, super masculos
faciens crucem, sicut primus fecit; et imponet manum
super eos, dicens: Audi, maledicte, Satanas. Item
super feminas similiter faciens crucem, et imponens
manus super eas, dicendo: Deus Abraham, Deus
Isaac. Item dicit diaconus ut orent electi et reliqua,
ut prius, et signant patrini, sicut prius. Inde tertius
acolythus facit crucem in frontibus puerorum, sicut anterior
fecit, et imponet manum super capita puerorum,
dicendo: Exorcizo te, immunde spiritus. Item super feminas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.