PL 80, col. 727

Epistola (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne · Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

tam negligentiae culpam, quam necessitatis [ Forte,
necessitati] ascribat: quia dum vehiculo parvae scabulae
quasi immensum pelagus solitarius nauta
navigaturus aggredior, cum maximis difficultatibus
latissimi aequoris hujus spatia transmeavi, tandemque
ad optatam littoris requiem Christo gubernante
perveni. En, prudentissime virorum, ut causarum
ordines sigillatim perstringerem, modum brevitatis
excessi, et, ut ait quidam doctissimus, dum figuli
rota currente urceum facere nititur, amphoram finxit

Domno venerabili sanctissimoque viro Quirico
episcopo, Taius indignus Caesaraugustanae urbis
episcopus, cognomento Samuel. Memor vestrae benignissimae
petitionis, nostraeque devotissimae promissionis,
hujus textum libelli comptis sententiarum
titulis praenotatum vestrae sanctitati malui dirigendum;
ut sicut unius sanctae charitatis vinculo nectimur,
ita quoque laboris ac lectionis gratia merito
participemur. Ordo namque rationis exposcit ut
prius causas originum, imo potius calamitatum,
qualiter editus, vel in quibus sit anxietatibus diffloratus
atque conscriptus, brevitate qua possum,
vestris auditibus pandam, et ita demum ad reliqua
orationis sermo percurrat.
2.
Optime novit beatitudo vestra tempus illud quo

tortuosus anguis ore pestifero in quorumdam mentibus
virulenta seminum suorum sparserat zizania,
fraudulentaque deceptione a tramite recti itineris
gressum removerat mentium perditarum: in quo
quidam homo pestifer atque insani capitis Froja
tyrannidem sumens, assumptis sceleris sui perversis
fautoribus, adversus orthodoxum magnumque Dei
cultorem Recesvinthum principem fraudulenta praetendens
molimina, superbo adnisu Christianam
debellaturus aggreditur patriam. Hujus itaque sceleris
causa gens effera Vasconum Pyrenaeis montibus
promota, diversis vastationibus Hiberiae patriam
populando erassatur. Heu, proh dolor! dicendi
studium calamitatis intercipit magnitudo. Sed tandem
veniendum est ad id quod formidat oratio. Innoxius

quippe multorum Christianorum sanguis effunditur:
alii jugulis, nonnulli missilibus, plerique diversis
jaculis sauciantur, innumerabilis multitudo captivorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.