PL 82, col. 299

Etymologiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

8. Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi
inter caetera circumcisionem observant, mille annos
post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant:
unde et Graece Chiliastae, Latine Millenarii
sunt appellati.
9. Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico
Nazaraeus est appellatus, Filium Dei confiteantur,
omnia tamen veteris Legis custodiunt. 353
10. Ophitae a colubro nominati sunt. Coluber
enim Graece ὅφις dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes
ipsum in paradisum induxisse virtutis cognitionem.
11. Valentiniani a Valentino quodam Platonicae
sectatore vocati, qui αἰῶνας, id est, saecula quaedam
in originem Dei Creatoris induxit: Christum quoque

de Virgine nihil corporis assumpsisse, sed per eam
quasi per fistulam transisse asseruit.
12. Apellitae, quorum Apelles princeps fuit, qui
creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris
Dei faciens Deum legis et Israelis, illum igneum
affirmans, dixit Christum non Deum in veritate,
sed hominem in phantasia apparuisse.
13. Archontiaci a principibus appellantur, qui
universitatem quam Deus condidit opera esse archangelorum
defendunt.
14. Adamiani vocati, quod Adae imitentur nuditatem;
unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque
conveniunt.
15. Cainani proinde sic appellati, quoniam Cain
adorant.

16. Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui
vocatus est Seth, dicentes eumdem esse Christum.
17. Melchisedechiani vocati pro eo quod Melchisedech
sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed
virtutem Dei esse arbitrantur.
18. Angelici vocati, quia angelos colunt. 354
19. Apostolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt,
quod nihil possidentes proprium,
nequaquam recipiant eos qui aliquid in hoc mundo
utuntur.
20. Cerdoniani a Cerdone quodam nominati, qui
duo contraria principia asseruit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.