PL 82, col. 423

Etymologiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis,
quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere
faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides.
30. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines,
ex parte volucres, habentes alas, et ungulas; quarum
una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat.
Quae illectos navigantes suo cantu in naufragia
trahebant.
31. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt,
quae transeuntes quoniam ad egestatem deducebant, iis
fictae sunt inferre naufragia. 36 Alas autem habuisse,
et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde
in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem
creaverunt.
32. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus

succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter
fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in
se concurrentium undarum exterriti, latrare existimant
undas, quas sorbentis aestus vorago collidit.
33. Fingunt et monstra quaedam irrationalium animantium,
ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem,
significantes per eum tres aetates per quas mors
hominem devorat, id est, infantiam, juvenuttem, et
senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum
putant, quasi sit κρεοβόρος, id est, carnem vorans.
34. Dicunt et Hydram serpentem, cum novem capitibus,
quae Latine Excetra dicitur, quod uno
caeso, tria capita excrescebant. Sed constat Hydram
locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam
civitatem, in quo uno clauso meatu, multi erumpebant.

Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic
aquae clausit meatus.
35. Nam hydra ab aqua dicta est. Hujus mentionem
facit Ambrosius in similitudinem haeresium,
dicens: Haeresis enim, velut quaedam hydra fabularum,
vulneribus suis crevit; et dum saepe reciditur, pullulat,
igni debita, incendioque peritura.
36. Fingunt et Chimaeram triformem bestiam:
ore leonem, postremis partibus draconem, media

38
CAPUT PRIMUM. De pecoribus et jumentis.

1. Omnibus animantibus Adam primum vocabula
indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti
institutione, juxta conditionem naturae cui serviret.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.