PL 82, col. 715

Etymologiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

balnea, ac reliquis, quae in usibus hominum aut rota
fiunt, aut manu aptantur.
4. Argilla autem excocta testae vocabulum suscipit,
quia dum mollis esset, efficitur testa, nec communicat
cum vocabulo pristini generis, quia quod fuit non
est.
5. Aretina vasa, ex Aretio municipio Italiae dicuntur,
ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius:
Rubra quod appositum testa ministrat olus.
6. Samia vasa quidam putant ab oppido Samo Graeciae
habere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiae,
quae non longe a Roma nascitur, quae samia appellatur.
7. Caelata vasa argentea, vel aurea sunt, signis

eminentioribus intus, extrave expressa: a coelo vocata,
quod est genus ferramenti, quem vulgo cilionem
vocant.
8. Chrysendeta vasa deaurata, Graecum est.
Anaglypha, quod superius sint sculpta, Graeci
enim ἄνω sursum, γλυφὴν sculpturam dicunt, id est, sursum sculpta.
9. Discus, antea iscus vocabatur a specie scuti;
unde et scutella. Postea discus vocatus, quod det
escas, id est, apponat. A quo et discumbentes dicti,
sive ἀπὸ τοῦ δίκειν, id est, quod jaciant.
10. Messorium vocatum a mensa per derivationem
quasi mensorium.
498 Parapsis, quadrangulum, et quadrilaterum
vas, id est, paribus absidis.
Patina, quod dispansis patentibusque oris sit
lancis.
11. Gabata, quasi cavata, g pro c littera posita.
Hinc et concha, sed illa cavata, ista concava; sic et
Graeci haec nuncupant.
Scutella, a scuto per diminutionem: est enim ejusdem
similis.
12. Apophoreta a Graecis a ferendo poma, vel aliquid,
nominata, est enim plana.
Salinum, vas aptum talibus. Idem et sulzica,
quasi salzica.
Acetabulum, quasi acetaferum, quod acetum ferat.
Et:
Amphorae fumum bibere institutae,
Consule Tullo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.