PL 93, col. 85

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

bona. Unde et beatus Petrus recte admonendo subjungit:
Vos igitur, fratres, praescientes custodite, etc. Praescientes,
quia insipientes multifarios introducent
errores, quidam judicium futurum negantes, quidam
eloquia divina falsantes, quidam male interpretantes,
quidam frena luxuriae laxantes, alii
aliis atque aliis deceptionum fraudibus miserorum
corda dementantes, custodite, ne qua seducentium
astutia a fidei vestrae firmitate decidatis.
Crescite vero in gratia, etc. Juxta illud Psalmistae:

Quod fuit ab initio, etc. Hanc Epistolam beatus
Apostolus Joannes de fidei et charitatis perfectione
conscripsit, laudans devotionem eorum qui in unitate
Ecclesiae perseverabant; porro illorum impietatem
coarguens, qui Ecclesiae pacem vesano dogmate
turbabant, Cerinthi maxime et Marcionis, qui
Christum ante Mariam non fuisse contendebant.
Propter quos etiam Evangelium suum scripsit, ibi
quidem et suis et ipsius Domini verbis consubstantialem
Patri Filium affirmans, hic autem quae a Domino
didicit propriis sermonibus depromens, et haereticorum
stultitiam apostolica auctoritate refellens. Unde
mox in capite Epistolae divinitatem simul et humanitatem
veram ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi

designat dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus.
Fuit enim ab initio Filius Dei, sed eumdem Filium Dei
in homine apparentem audierunt, et oculis viderunt
discipuli, quod ipsum in Evangelio latius explicavit.
Nam quod hic ait: Quod fuit ab initio, hoc est
quod in Evangelio dicit: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat
in principio apud Deum [(Joan. I)]
. Et quod hic subdidit: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris,
hoc est
quod ibi latius subdit: Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam
quasi Unigeniti a Patre [(Joan. I)]
. Et ne parum dicere
videretur in eo quod ait: Quod vidimus oculis
nostris, adjunxit:
Quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt

de Verbo vitae. Non solum quippe corporalibus
oculis sicut caeteri Dominum viderunt, sed et perspexerunt,
cujus divinam quoque virtutem spiritualibus
oculis cernebant. Maxime illi qui eum in
monte clarificatum viderunt, e quibus unus erat ipse
Joannes. Quod autem ait: Et manus nostrae contrectaverunt
de Verbo vitae, Manichaeorum vincit insaniam,
qui Dominum veram assumpsisse carnem
negant; quam apostoli veram esse dubitare
non poterant, ut pote cujus veritatem non solum
videndo, sed et tangendo probarent; maxime Joannes
ipse, qui, in sinu ejus in coena recumbere solitus,
tanto licentius ejus membra, quanto vicinius
tangebat. Sed et post resurrectionem ejus a mortuis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.