PL 93, col. 9
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
Jacobus, Petrus, Joannes, Judas, septem Epistolas
ediderunt, quas ecclesiastica consuetudo Catholicas,
hoc est universales, cognominat. In quibus
ideo prima Epistola Jacobi ponitur, quia ipse Jerosolymorum
regendam suscepit Ecclesiam. In Catalogo
enim apostolorum priores solent nominari Petrus
et Joannes. Verum fons et origo evangelicae
praedicationis incipiens [ Deest ab Hierosolyma] per
orbem diffusa est universum. Cujus cathedrae dignitatem
etiam Paulus apostolus in eo nominando venerans
ait, Jacobus, Cephas et Joannes, qui videbantur
columnae Ecclesiae; vel certe quia ipse duodecim
tribubus Israelis, quae primae crediderunt, suam Epistolam
misit, merito prima poni debuit; merito Petri
secunda, quia ipse electis advenis, qui Graece
dicuntur proselyti, hoc est, eis scripsit qui de Gentilitate
ad Judaismum, de Judaismo ad electionis
evangelicae gratiam conversi sunt. Merito Joannis
Epistolae tertio loco sunt positae, quia his scripsit
ipse qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec
professione exstitissent. Denique multi scriptorum
ecclesiasticorum, in quibus est sanctus Athanasius
Alexandrinae praesul Ecclesiae, primam ejus Epistolam
Jacobus Dei et Domini Jesu Christi servus, duodecim
tribubus quae sunt in dispersione, salutem. Dixit
de hoc Jacobo apostolus Paulus: Jacobus, et Cephas,
et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt
mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentibus,
illi autem in circumcisione praedicarent [(Galat. II)] .
Quia ergo in circumcisione ordinatus erat Apostolus,
curavit eos qui ex circumcisione erant, sicut praesentes
colloquendo docere, sic et absentes per Epistolam
consolari, instruere, increpare, corrigere. Duodecim,
inquit, tribubus quae sunt in dispersione,
salutem. Legimus occiso a Judaeis beato Stephano,
quia facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia
quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt
per regiones Judaeae et Samariae, praeter apostolos.
His ergo dispersis qui persecutionem passi sunt
propter justitiam mittit Epistolam. Nec solum his,