PL 94, col. 227

Homiliae (Beda), J. P. Migne

sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut
filios, aut agros propter nomen meum, centuplum
accipiet in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam
aeternam. Reliquit quippe cognatos, quando patriam
deseruit: accepit vero centuplum, quia non solum
a cunctis in hac terra pro virtutum industria merita
veneratione habitus est, sed et in Gallia atque Italia,
Romae atque in maris insulis, ab omnibus qui
eum nosse potuerunt dilectus, adeo ut ipse papa
apostolicus ad profectum monasterii hujus quod illum
nuper fundasse gaudebat, Joannem illi abbatem
atque archicantorem Romanae Ecclesiae, sicut charitas
vestra bene meminit, in Britanniam a Roma
deducendum praestaret, per quem idem monasterium
morem canendi ac ministrandi canonicum

juxta ritum sanctae Romanae atque apostolicae Ecclesiae
perciperet. Reliquit domos et agros quos habuerat,
pro Christo, de [ Al., a] quo agrum semper
virentis paradisi, et domum non manufactam, sed
aeternam in coelis se accipere sperabat. Reliquit uxorem
et filios, non quidem uxorem acceptam, et filios
ex ea carne natos, sed uxorem prorsus accipere,
ex qua filios habere posset, castitatis amore
contempsit, malens ad illa centum quadraginta quatuor
millia electorum pertinere, qui cantant canticum
novum ante sedem Dei et Agni, quod nemo
potest dicere nisi illi: Hi enim sunt qui cum mulieribus
non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocunque
abierit [(Apoc. XIV)]
. Et accepit centuplum,
quando non in his solummodo, sed et in transmarinis

eum partibus plurimi in domos suas recipere
viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant,
quando matronae perplures illi, quando viri
Deo devoti pro animi constantis excellentia, non minori
quam conjugibus aut parentibus propriis, dilectionis
instantia serviebant. Accepit centuplum domus
et agros, quando loca haec in quibus monasteria
construeret, adeptus est. Uxorem si dimisisset pro
Christo et hoc centuplum acciperet, quia nimirum
centuplum majus esset tunc meritum charitatis inter
continentes propter fructum spiritus, quam inter
lascivientes quondam propter desiderium carnis.
Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum
accipere meruit spirituales. Centenarius quippe numerus,

ut saepe dictum est, perfectionem figurate
significat. Nos namque sumus filii ejus, quos in hanc
monachicae devotionis domum pius provisor induxit:
nos sumus filii ejus [ Al. om. ejus], si iter virtutum
ejus imitando tenemus; nos sumus filii ejus, quos
diversis carnaliter editos parentibus in unam sanctae
professionis familiam spiritualiter fecit aggregari;
nos sumus filii ejus, si non a semita regulari,
quam docuit, torpendo deflectimus. Meminimus
namque, fratres, qui illum nosse potuimus; didicere
crebro auditu, quos post obitum illius in nostrae
fraternitatis consortium pietas superna congregavit,
quia quandiu sospes erat corpore, pro gloria sanctae
Dei Ecclesiae, et maxime pro hujus monasterii
pace, honore et quiete semper laborare perstabat:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.