PL 94, col. 608

Hymni XIII (Beda), J. P. Migne

Anni principium ver, principium quoque mundi.
Semina cunctarum frugum ver trudit ab arvis,
Fronde nemus vestit, tellurem floribus ornat.
Jam laetae vitis turgent in palmite gemmae.
Tunc armenta mares repetunt et gramina tondent,
Usibus haec nostris jussit servire Creator.
Serviat ergo Creatori devotio servi
Cui dedit haec arvis aeterna daturus in astris.
Aestas bella ciet, gentes aestate moventur.
His ut compressis tranquilla pace fruamur,
Liberiusque Deo secura mente vacemus.
Ecclesiae pietas pro natis sedula poscit.
Nubila cuncta fugans aestas mundumque serenans,
Prata secat, frumenta recondit, et horrea rumpit.
Pro quibus auctori grates fas reddere summas.
Autumnus placidas praetexit collibus uvas,
Visu jucundas, esu tactuque suaves.
Quis pressis gratum distillant praela liquorem.
Arbore poma legit, per cellas una reponit.
Haec tellure ferente, sed Omnipotente jubente,
Immemores Conditoris, saeclique futuri.
Et quis spes nulla post haec supera aethera restat,
Potibus atque cibis distendant ilia largis.
Hanc sibi pro summo reputantes munere partem
Christicolas agitare decet convivia parca.
Et jugibus votis precibusque instare profusis,
Supplicibusque Patrem rogitare precantibus almum.
Adjumenta viae ferat haec, non praemia ponat.
Conferat ista solo donec horum indiget usus,
Servet at illa polo, quibus est sine nemo beatus,
Frigore brumali tandem tellure rigente,
Frugibus exhausta, nec jam patiente ligonem.
Nullus honos campis, florum jam nulla venustas,
Torpentes invitat hiems genialis ad ignem,
Otia, luxuriem, potumque cibumque suadens.
Convenit haec precibus parco et compescere victu,
Illecebras carnis castiget inedia ventris.
Temporibus discreta suis jejunia dixi,
Rebus ut hoc etiam observatio sancta caducis,
Conducat carnis dum compede nectimur arcta.
Restat adhuc aliquid sacratius insinuandum.
Ecclesiae siquidem haud aliis sacrare ministros
Mensibus usus habet, necnon et solibus isdem,
Ut per grata Deo jejunia corde piati,
Dignius assumant altaris munia sacri.
Usus at iste tamen, non humana arte repertus,
Ecclesiae proceres illum sacer atque senatus,
Coetus apostolicus divino Pneumate plenus.
Instituit sacrumque dehinc transmisit habendum.
Paulus apostolico dudum sacrandus honore.
Auspicio tali Barnabas necne dicatur.
Nam Scriptura refert verax veraciter illos,
Cum precibus jejunasse prius, sic ad ista vocatos
Quosque pari voto comitata caterva piorum,
Impositis manibus, doctores misit in orbem.
Spiritus aetheria veniens quoque sanctus ab aula
Jejunos quos reperit orantesque replevit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.