PL 94, col. 718

Vita V sanctorum abbatum (Beda), J. P. Migne

quas ad ornandum ecclesiam beati Petri
apostoli quam construxerat detulit; imaginem, videlicet,
beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae,
simul et duodecim apostolorum, quibus mediam ejusdem
ecclesiae testudinem, ducto a pariete ad parietem
tabulato praecingeret; imagines evangelicae historiae
quibus Australem ecclesiae parietem decoraret;
imagines visionum Apocalypsis beati Joannis,
quibus septentrionalem aeque parietem ornaret, quatenus
intrantes ecclesiam omnes etiam litterarum
ignari, quaquaversum intenderent, vel semper amabilem
Christi sanctorumque ejus, quamvis in imagine,
contemplarentur aspectum; vel dominicae incarnationis
gratiam vigilantiore mente recolerent; vel extremi
discrimen examinis, quasi coram oculis habentes,

districtius seipsi examinare meminissent.
Igitur venerabilis Benedicti virtute, industria ac
religione, rex Ecgfridus non minimum delectatus,
terram quam ad construendum monasterium ei donaverat,
quia bene se ac fructuose donasse conspexit,
quadraginta adhuc familiarum data possessione,
augmentare curavit; ubi post annum missis monachis
numero ferme decem et septem, et praeposito abbate
ac presbytero Ceolfrido, Benedictus consultu imo
etiam jussu praefati Ecgfridi regis, monasterium
beati Pauli apostoli construxit, ea duntaxat ratione,
ut una utriusque loci pax et concordia, eadem perpetua
familiaritas conservaretur et gratia; ut sicut,
verbi gratia, corpus a capite per quod spirat non
potest avelli, caput corporis sine quo non vivit nequit

oblivisci, ita nullus haec monasteria primorum
apostolorum fraterna societate conjuncta aliquo ab
invicem tentaret disturbare conatu. Ceolfridus autem
hic, quem abbatem constituit Benedictus, a primis
instituti monasterii prioris exordiis adjutor illi per
omnia strenuissimus aderat, et cum eo tempore congruo
Romam discendi necessaria simul et adorandi
gratia adierat. Quo tempore etiam presbyterum Eastervinum
de monasterio beati Petri eligens abbatem,
eidem monasterio regendi jure praefecit, ut quem
solus non poterat laborem, socia dilectissimi commilitonis
virtute levius ferret. Nec ab re videatur
cuiquam duos unum monasterium simul habuisse abbates.

Fecit hoc frequens illius pro monasterii utilitate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.