PL 94, col. 717

Vita V sanctorum abbatum (Beda), J. P. Migne

honorem faciebat, exhibuit, ut intra unius anni
circulum ex quo fundamenta sunt jacta, culminibus
superpositis, missarum inibi solemnia celebrari videres.
Proximante autem ad perfectum opere, misit
legatarios Galliam, qui vitri factores, artifices videlicet
Britanniis eatenus incognitos, ad cancellandas
Ecclesiae porticuumque et coenaculorum ejus fenestras
adducerent. Factumque est, et venerunt; nec
solum opus postulatum compleverunt, sed et Anglorum
ex eo gentem hujusmodi artificium nosse ac discere
fecerunt: artificium nimirum vel lampadis ecclesiae
claustris vel vasorum multifariis usibus non
ignobiliter aptum. Sed et cuncta quae ad altaris et
ecclesiae ministerium competebant, vasa sancta, vel
vestimenta, quia domi invenire non potuit, de transmarinis

regionibus advectare religiosus emptor curabat.
Et ut ea quoque quae nec in Gallia quidem reperiri
valebant, Romanis e finibus Ecclesiae suae provisor
impiger ornamenta vel munimenta conferret;
quarta illo, post compositum juxta regulam monasterium,
profectione completa, multipliciore quam
prius spiritualium mercium fenore cumulatus rediit.
Primo quod innumerabilem librorum omnis generis
copiam apportavit; secundo quod reliquiarum beatorum
apostolorum martyrumque Christi abundantem
gratiam multis Anglorum ecclesiis profuturam advexit;
tertio quod ordinem cantandi, psallendi atque
in Ecclesia ministrandi juxta morem Romanae institutionis
suo monasterio contradidit, postulato videlicet

atque accepto ab Agathone papa archicantore
ecclesiae beati apostoli Petri et abbate monasterii
beati Martini Joanne, quem sui futurum magistrum
monasterii Britannias, Romanum Anglis adduceret.
Qui illo perveniens, non solum viva voce quae Romae
didicit ecclesiastica discentibus tradidit; sed et non
pauca etiam litteris mandata reliquit, quae hactenus
in ejusdem monasterii bibliotheca memoriae gratia
servantur. Quartum, Benedictus non vile munus attulit,
epistolam privilegii a venerabili papa Agathone,
cum licentia, consensu, desiderio, et hortatu Ecgfridi
regis acceptam, qua monasterium quod fecit ab omni
prorsus extrinseca irruptione tutum perpetuo redderetur

ac liberum. Quintum, picturas imaginum sanctarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.