PL 95, col. 201
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
Accepit autem rex Ecgfrid conjugem nomine
Aedilthrydam [DCLX], filiam Anna regis Orientalium
Anglorum, cujus saepius mentionem fecimus, viri
bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii:
quam et alter ante illum vir habuerat uxorem, princeps
videlicet Australium Gyruiorum, vocabulo
Tondberct. Sed illo post modicum temporis ex quo
eam accepit defuncto, data est regi praefato: cujus
consortio cum duodecim annis uteretur, perpetua
tamen mansit virginitatis integritate gloriosa; sicut
mihimet sciscitanti cum hoc an ita esset quibusdam
venisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus
referebat, dicens se testem integritatis [ Al.,
virginitatis] ejus esse certissimum: adeo ut Ecgfridus
promiserit se ei terras ac pecunias multas esse
donaturum, si reginae posset persuadere ejus uti
connubio, quia sciebat illam nullum virorum plus
illo diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate
fieri potuisse, quod aevo praecedente aliquoties
factum fideles historiae narrant: donante uno
eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem
saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum divini
miraculi, quo ejusdem feminae sepulta caro corrumpi
non potuit, indicio est quia [ Al., quod] a viri
contactu incorrupta duraverit.
Quae multum diu regem postulans ut saeculi curas
relinquere, atque in monasterio, tantum vero regi
Christo servire permitteretur; ubi vix aliquando
impetravit, intravit monasterium Aebbae abbatissae,
quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco quem
Coludi urbem nominant, accepto velamine sanctimonialis
habitus a praefato antistite Uilfrido [DCLXXI].
Post annum vero ipsa facta est abbatissa in regione
quae vocatur Elge; ubi constructo monasterio virginum
Deo devotarum perplurium mater virgo, et
exemplis vitae caelestis esse coepit et monitis [DCLXXII].