PL 95, col. 256

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
Scripsit idem vir de Locis Sanctis librum legentibus
multis utillimum; cujus auctor erat docendo
ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum
gratia sanctorum venerat Hierosolymam, et
lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque,
Constantinopolim, Alexandriam, multas [ Al.,
multasque] maris insulas adierat; patriamque navigio
revertens, vi tempestatis in occidentalia Brittaniae
littora delatus est: ac post multa, ad memoratum
Christi famulum Adamnanum perveniens, ubi doctus
in Scripturis sanctorumque locorum gnarus esse compertus
est, libentissime est ab illo susceptus, [ Al.
add. et] libentius auditus; adeo ut quaeque ille se in
Locis sanctis memoratu digna vidisse testabatur,

cuncta mox iste litteris mandare curaverit. Fecitque
opus, ut dixi, multum [ Al., multis] utile, et maxime
illis qui longius ab eis locis in quibus patriarchae et
apostoli erant, secreti, ea tantum de his quae lectione
didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc
Adamnan Aldfrido regi, ac per ejus est largitionem
etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor
quoque ipse multis ab eo muneribus donatus, [ Al.,
add. in] patriam remissus est. De cujus scriptis aliqua
decerpere, ac nostrae huic Historiae inserere
commodum fore legentibus reor.
CAPUT XVI. Quae in eodem libro de loco Dominicae nativitatis, passionis, et resurrectionis commemoraverit.
Scripsit ergo de loco Dominicae nativitatis in hunc
modum: « Bethleem, civitas David, in dorso sita est
angusto ex omni parte vallibus circumdato [ Al., circumdata],
ab occidente in orientem mille passibus
longa, humili [ Al., humilis], sine turribus muro per
extrema plani verticis instructo; in cujus orientali
angulo quasi quoddam naturale semiantrum est,
cujus exterior pars nativitatis Dominicae fuisse dicitur
locus; interior Praesepe Domini nominatur. Haec
spelunca tota interius pretioso marmore tecta, supra
locum ubi Dominus natus specialius traditur, sanctae
Mariae grandem gestat ecclesiam. » Scripsit item hoc
modo de loco passionis ac resurrectionis illius: « Ingressis
[ Al., ingressus] a septemtrionali parte urbem
Hierosolymam, primum de locis sanctis pro conditione
platearum divertendum est ad ecclesiam Constantinianam,

quae Martyrium appellatur. Hanc Constantinus
imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena
[ Al. add. ejus] matre reperta sit, magnifico et
regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana
videtur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa,
quae quondam ipsam adfixo [ Al., ipsa infixo] Domini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.