PL 96, col. 124

De cognitione baptismi (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

tolletur a forte praeda, aut quod captum fuerit a robusto
salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus:
Equidem et captivitas a forte tolletur, et quod ablatum
fuerit, a robusto salvabitur [(Isai. XLIX, 24, 25)]
. Item
Petri ad gentes: Vos autem, genus electum, regale
sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut
virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vocavit vos in
admirabile lumen suum [(I Petr. II, 9)]
. Marci quoque
evangelistae, quae hujus ephphethationis revelat sacramentum,
quae superius et prolata est, et disserta:
videlicet ut virtus Dei per victoriam crucis praedam
humani generis a fortitudine diaboli tollens, faciat
genus electum per regenerationis donum, regale
quoque sacerdotium per dominium dictionum, et
oblationem innocentiae, atque contriti spiritus sacrificium,

infundens illi auditum obedientiae praeceptorum,
et dans ei rectae fidei loquelam, atque suae
gloriae hymnum.
CAPUT XXIX. Quod mysterium salutis, quod semel Christo moriente est factum, quotidie fiat in his qui regenerari noscuntur.
Hoc quod generaliter in humano genere moriente
Christo semel est factum, quotidie in regeneratorum
fit specialiter lavacro. Nam convertenti ex errore
gentili post exorcismos tanguntur auriculae oleo, ut
accipiat auditum fidei, et sit vere spiritalium dictorum
auditor. Similiter tangitur et os, ut cognitionem
Redemptoris sui, traditam sibi symboli fidem
corde credat ad justitiam, ore confitens proferat ad

salutem; sicque solutis obstinatione concreatis vinculis,
recte loquatur magnificans Deum
CAPUT XXX. Quid sit, vel quare sit competens dictus.
Ex catechumeno fiat competens. Nam sicut ex eo
quod Dei audiendo cognitionem, audiens dicitur, sic
ex eo quod accepto Symbolo jam petit gratiam Dei,
competens vocatur. Competentes dicuntur simul petentes,
quomodo consedentes, colloquentes, et concurrentes
non aliud intelliguntur, nisi simul sedentes,
loquentes, currentes. Ita quoque competentes
nihil aliud sunt, quam simul petentes. Quid autem
petunt nisi baptismatis sacramenta, per quae possint
a potestate tenebrarum erui, et accepta indulgentia

peccatorum in Dei omnipotentis regnum transferri?
Ut ergo quod petunt accipere mereantur, a vitiis corda,
ab immunditiis mundare debent et corpora; abstinentes
animam a delictis, corpus ab epulis; ut contritio
cor humiliet, et justificet, abstinentia et castitas
corpus extenuet, et emundet; quo animae et corporis
ex toto purificata substantia, quidquid contritio
cordis, quidquid afflictio egerit carnis, totum ad dignitatem
proficiat suscipiendae regenerationis. Horum
significantiam habuit Nicodemus, ille princeps Judaeorum,
qui nocte venerat ad Jesum, qui erat ex his qui
crediderunt in nomine ejus, videntes signa et prodigia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.