PL 96, col. 195

Epistolae (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne · De viris illustribus (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

Hildefonso archiepiscopo Quiricus servulus
vester.
1.
Cum ad omnia nova, ut nostis, omnipotens Deus
non novo, sed sempiterno utatur consilio, ad egestatem
nostri temporis talentorum vobis summam distribuens,
ne plurimum inedia labefactaremur, vestri
oris pabulo nos sustentare curavit. Ac proinde
quia summo Patrifamilias duplicatione eorumdem talentorum
rationis summam referre curatis, obsecro
ut si qua in opacitatibus divinarum Scripturarum ad
utilitatem matris charissimae, quae et nunc nobiscum
gemit in terra, et ad quam suspiramus in coelo, sedula
revolutione invenitis, et invenire intenditis, ad
profectum ejusdem sanctae matris styli oraculo promere
non cessetis decenter: et in eo prosit ut tu,

domine, qui in cubiculum Regis aeterni introduceris,
sacrarum Scripturarum vestem aperias, atque illa
quae senioribus tegmine vestimentorum adoperta latebant,
palam facere solito labore intendas. Nam ex
distributione gratiae supernae, ut confidimus, aperitur
vobis ostium sermonis ad loquendum mysterium
suum. Erit enim respectus operis vestri cum retributione
aeternae mercedis, cum infirmantium mentes
ad salutem interioris hominis per vos Christus provexerit,
ut tibi, quae animae salutem initiaverant,
pleno robore convalescant; jactuque seminum spiritalium
per doctrinam sanctae praedicationis, cum alios
ab errore pertraxeris, aliosque ne errent servaveris,
collectis manipulis sancti laboris post cursum longioris
aevi eas ad conspectum aeterni judicis potiturus

gaudia sempiterna.
2.
Me igitur, quem torpore mentis obtusum, et
sermone praedicationis ignarum tu, mi domine sanctissime,
nosti, ut ministrante gratia Spiritus sancti
quaecunque dixeris pie, quaecunque deprompseris
sancte, quaecunque manifestaveris recte, quo et idem
sanctus Spiritus agnoscat, et omnes qui illo pleni
sunt diligant, ut me munire his donis non dedigneris,
suggero. Sic glorificetis et portetis Christum in
confessionibus vestris et praesentibus et aeternitate
saeculis permansuris.
3.
De caetero his excursis, ut manu sanctae orationis
erigas imbecillum, atque ut jugitate precum apud

atque doctrinis sancta Ecclesia toto terrarum orbe
diffusa illustratur in bonis atque defenditur ex adversis,
mox post ascensionem Christi ab apostolorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.